Latin
23.4 to 23.6
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 23.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
postmodùm verò Chalcidenses pariter &alii Eubaei eò profecti, eam regionem incoluerunt. Hos posteà Samii &alii nonnulli Iones, Medos fugientes in Siciliam pręfecti, ejecerunt. Samios haud ita multo post Anaxilaus, Rheginorum tyrannus, ejecit: urbemque promiscuis hominibus frequentatam, à suâ quondam patriâ Messanam adpellavit. Himeram porrò Zanclaei condiderunt, ducibus Euclide, Simo, &Sacone. in quam coloniam venerunt plurimi Chalcidensium. cohabitaveruntque iis Syracusanorum exsules, à contrariâ factione pulsi, qui Myletidae vocantur. Atque apud hos lingva quidem inter Chalcidicam &Doricam media, caeterùm leges Chalcidicae obtinuerunt. Acras &Casmenas Syracusani condiderunt: A40 cras quidem LXX annis post Syracusas; Casmenas verò annis circiter XX post Acras. Iidem Syracusani &Camarinam condiderunt, CXXXV fermè annis post Syracusas conditas. Atque hae ferè sunt gentes, cùm barbarae tùm Graecae, quae Siciliam incoluêre. Hactenus Thucydides. cuius narrationis compendium refert Pausanias in Eliacis. Σικελίαν δὲ, inquit, ἔθνη τοσάδε οἰκεῖ· Σκανόί τε καὶ Σικελοὶ καὶ φρύγες· οἱ μὲν ἐξ Ἰταλίας διαβεβηκότες ἐς ἀὐτὴν, φρύγες δὲ ἀπὸ τοῦ Σκαμάνδρου ποταμοῦ καὶ χώρας τῆς Τρφάδος. Οἱ δὲ φοίνικες καὶ Αίβυες στόλῳ ἀφίκοντο ἐς τὴν νῆσον κοινῷ, καὶ ἅποικοι Καρχηδονίων εἰσὶ. Τοσαῦτα μὲν ἐν Σκελίᾳ ἔθνη βάρβαρα. Ἐλλήνων δὲ Λωριεῖς τε ἔχουσιν ἀὐτὴν, καὶ Πώνες, καὶ τοῦ φωκικοῦ κτο Ἀττικοῦ γένους ἑκατέρου μοῖρα οὐ πολλή. Id est: Siciliam hae gentes incolunt: Sicani, Situli, Phryges: illi ex Italiâ, Phryges à Scamandro flumine ac Troade profecti. At Phoenices atque Libyes communi classe in eam venerunt; Carthaginiensiumque sunt coloni. Atque hi quidem in Siciliâ barbari sunt populi. caeterùm è Graecis Do50 rienses eamdem incolunt &Iones; tum Phocici atque Attici generis portiones haud perinde magnae. Eiusdem narrationis quasi indicem Scylax in compendiario illo interni maris circuitu refert: Ἐνδὲ Σικελίᾳ, inquit, ἔθνη βάρβαραταδε ἐστιν· Ἔλυμοι, Σικανοὶ, Σικελεὶ, Φοίνικες, Τρῶες. οὗτοι μὲν βάρβαροι· οἰκοῦσι δὲ καὶ ἄλληνες. Id est: In Siciliâ gentes barbarae sunt istae: Elymi, Sicani, Siculi, Phoenices, Troiani. Atque hi quidem sunt barbari.