# Sicilia antiqua 23.7

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, GIGANTES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/23.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/23.7

praeter eos verò etiam Graeci eam incolunt. Malè vulgò legitur ἐδυνοί. Caeterùm à Thucydide in nonnullis discrepant alii auctores. Siculos barbaros Latium primò incoluisse & Siciliae incolae; à quibus ipsa insula SICA NIA dicta. donec mutuo foederum consensu certos acrorum fineis statuêre. Vitimas hinc in Siciliam colonias miserunt Graeci illustreis. à quibus urbes ad mare conditae sunt. Per commercia verò horum Graecorum, & qui frequentes eò navigabant, factum est, uti & lingvam eorum discerent illi, & eumdem vitae morem adepti, tandem barbaram etiam loquelam simul & nomen ipsum mutarent; Siculi dehinc adpellati. Strabo, lib.

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
