Latin
FINIS LIBRI PRIMI
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 232.8
Unproofread scanNot analysed yet
Paullo pòst: Claudius consul, adsumtis copiis, portum vortum denuo obstruxit; ut ab antecessoribus eius factum. sed mare rursus omnia disjecit: Mox: Carthaginienses commeatum, Romanis interceptum, Drepanum absportarunt. ac de reliquo commeatu, quantum usui sibi futurum erat, è Drepanitano agro accepto, Lilybaeum abivêre: omnique bonorum genere obsessos cumulavêre. Venit &Carthalo Carthagine, cum LXX navibus longis, &totidem frumentariis. Falsum igitur est, quod Aretius in suâ Siciliae Chorographiâ tradit, eam portus obstructionem, quae hodieque conspicitur, ab Romanis cum Carthaginiensibus belligerantibus factam esse.