# Sicilia antiqua 232.8

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, FINIS LIBRI PRIMI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/232.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/232.8

Paullo pòst: Claudius consul, adsumtis copiis, portum vortum denuo obstruxit; ut ab antecessoribus eius factum. sed mare rursus omnia disjecit: Mox: Carthaginienses commeatum, Romanis interceptum, Drepanum absportarunt. ac de reliquo commeatu, quantum usui sibi futurum erat, è Drepanitano agro accepto, Lilybaeum abivêre: omnique bonorum genere obsessos cumulavêre. Venit & Carthalo Carthagine, cum LXX navibus longis, & totidem frumentariis. Falsum igitur est, quod Aretius in suâ Siciliae Chorographiâ tradit, eam portus obstructionem, quae hodieque conspicitur, ab Romanis cum Carthaginiensibus belligerantibus factam esse.

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
