Latin
233.5 to 233.8
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 233.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
XXXVI; ut habent Eclogae legationum his verbis: Περὶ δὲ τὴν Αἰγεσταίων καὶ Λιλυβαιτῶν χώραν, ἔτι δὲ τ ἄλλων τῶν πλησιοχώρων, ἐνόσει πρὸς ἀπόστασιν τὰ πλνθὴ τῶν οἰκετῶν. γίνεται δὲ τούτων ἀρχηγὸς Ἀθήνίων. κ. κ. Τελος ἀθροίσας ὑπὲρ τοῦς μυρίους, ἑτόλμησε πόλιν ἀπόρθητον τὸ Λιλυβαῖον πολιορκεῖν. χ. Σκευαζομένου δὲ αὐτου τὴν ἀπὸ τῆς πόλεως αὐαχώρησιν, κατέπλευσάν τνες, ἐν ναυσὶ κομίζοντες ἐπιλέκτους Μαυρουσίους· οἱ ἐπὶ βοήθεαν ἥ σαν ἀπεσταλμνοι τεῖς Λιλυβαῖταις. Hoc est: In Aegestanorum &Lilybaetanorum finitimorumque agris turbam servorum contagio defectionis invaserat. quorum princeps &ductor exstitit Athenio. Paullo pòst: Tandem, coactis plusquàm decem millibus, Lilybaeum, urbem inexpugnabilem obsidere audet. Mox: Simul ac verò regressum ab urbe instituit; naves quaedam, delectas Maurorum cohorteis advehentes, adpulerunt. suppetiae scilicet erant, Lilybaetanis missae. Hinc decennalis illa obsidio. Eaedem Eclogae ex lib. XXIIII: Εἰκοσιτεσσαρα ἔτη πολεμήσαντις οἱ Ἴώμαῖοι Καρχηδονίους, Αιλυβαῖον δὲ δεκαετῆ χρόνον πολιορκήσαντις, πρὸς ἀλλήλους διελύθησαν. Id est: Bello Romanorum cum Carthaginiensibus per XXIIII annos continuato, &Lilybaeo decennium obsesso, pax inter eos facta est. Anno verò ante Christum natum LIIII, urbis Romae IƆCLXXXIII, Cn. Pompeio &M. Licinio Crasso COSS. ita de eâ urbe in Verrinâ V loquutus est Cicero: Testes publicae tabulae; testis splendidissima civitas Lilybaetana; testis honestissimus maximusque conventus civium Romanorum. Posterioribus etiam temporibus floruisse, adparet ex Tabulâ itinerariâ; ubi primariae urbis signum vocabulo eius adpositum est. Ipsum vocabulum Λιλυβαῖον quod attinet, quamvis plerique exscriptores in antepenultimâ syllabâ accentum ponant; nullum tamen dubium esse potest, quin id derivativum sit ab aliâ quadam voce primitivâ. haec igitur erit investiganda. Diodorus lib. XIII: O δὲ Ἀννίβας, ἐκβιβάσας τὴν δύναμιν, κατιστραμτ δὲ τοπέδευσιν, ἀρξάμενος ἀπὸ τοῦ φρέατος, ὃ κατʼ ἐκείνους μὲν τοὺς καὶροὺς ὡνομάζετο Λιλυβαῖον, ταῦτα