Latin
LILYBE
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 236
Unproofread scanNot analysed yet
ὅτι ἦν ἐκεῖ κεκρυμμένον τὸ δρέπανον, μεθʼ οὐ ὁ Ζευς τὸν Κρόνον ἐξέτεμεν. ἢ τὸ δρέπανον, ὅπερ ἡ Δημήτηρ ἔλαβεν παρ Ἡφαίστου, τέμνειντὰς στάχυς. Δρέπανον δὲ ἡ Σκελία, ὅτι ἐκεῖ ἦν τὸ δρέπανον, μεθʼ οὐτ οὑρανὸν ὁ Κοόνος ἐξέτεμε. τὸ δὲ δρέπανον παρὰ Σικελοῖς ζάγκλον καλεῖται. Id est: Harpe, sive Drepanum, (id est, falx,] cum Phaeacia Corcyra, tùm Sicilia dicitur. Corcyra; quòd illic abscondita erat falx, qua Iupiter Saturnum exsecuit: aut falx, quam Ceres ab Vulcano accepit, ad secandas spicas. Drepanum autem dicebatur Sicilia, quia istic erat falx, qua Coelum exsecuit Saturnus. falx autem Siculis vocatur zanclon. Nempe Messanae antiquum nomen Zancle cum hoc Drepani opidi vocabulo confudit. tum imperitè etiam, ipsam insulam Siciliam Drepanon vocari, adseveravit: quum poëta inter alia occidentalia insulae loca Drepanum quoque portum intellexerit. Verùm enimverò &Corcyra, &Messana, &hoc nostrum opidum Drepanum, nomen ab curvaturâ, quae falcis speciem refert, non ab ineptis istis maximeque ridiculis fabulis, acceperunt; quae posteà temporis adfictae sunt vocabulo. Porrò Itineraria iter à Lilybaeo ad Drepana sic referunt: Tabulae; Antonini; Lilybaeo Lilybaeo XVIII. XVIII. Drepanis. Drepanis Tot millia hodieque sunt inter Marsallam &opidum cui vulgare nunc vocabulum Trapani. quod ipsum ex nomine simul &ex intervallo cognoscitur esse antiqua illa