# Sicilia antiqua 237-2

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, LILYBE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/237-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/237-2

Consurgunt venti, atque in nubem cogitur aër.
Nec nos obniti contrà nec tendere tantum
Sufficimus. superat quoniam fortuna, sequamur:
Quoque vocat, vertamus iter. nec litora longè
Fida reor fraterna Erycis, portusque Sicanos.
Tum pius Aeneas:
Flecte viam velis. an sit mihi gratior ulla,
Quòque magis fessas optem dimittere naveis,
Quàm quae Dardanium tellus mihi servat Acestem
Et patris Anchisae gremio complectitur ossa?
Haec ubi dicta, petunt portus:
Et tandem laeti notae advertuntur arenae.
At, procul excelso miratus vertice montis
Adventum sociasque rateis, occurrit Acestes.
Caeterùm ipse Diodorus scripserit ne superiori loco, variato vocabuli & genere &

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
