# Sicilia antiqua 237

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, LILYBE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/237
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/237

λεν εἰς τὸν τῶν Ἐρυκίνων λιμένα. οἱ δὲ Καρχηδόνιοι παραδόξως διακοσίας ναὺς πληρώσάντις, ἐπέπλευσαν τὰς ὁρμούσαις ἐν τῷ λιμένι τῶν Ἐρυκίνων. Id est: Dionysius CXXX classis suae triremeis omnium optimas Erycinorum portum occupare jubet. At Carthaginienses opinione omnium citius cum CC navibus, probe instructis, classem in Erycinorum portu stationem habentem adgrediuntur. Et lib. XXIIII, ut referunt Eclogae legationum, eumdem portum Ἐμπόριον vocavit τῶν Ἐρυκίνων, id est, EMPORIVM ERYCINORVM. Verba illic leguntur ista: Λυτάτιος δὲ ὁ ὕπατος ναυσὶ μακραῖς τῶν καὶ πλοίοις καὶ πορίοις ψ, ὁμοῦ χιλίοις, εἰς Σικελίαν ἔπλευσε, καὶ εἰς τὸ Ἐρυκίνων ἐμπόριον καθωρμίσθη. Hoc est: Lutatius consul longis navibus CCC, aliisque navigiis ac pontonibus IƆCC, quae simul juncta efficiebant CiƆ, in Siciliam transmisit, & ad Erycinorum emporium naveis adpulit. Hinc illud Virgilii, Aeneid. lib. III: Et vada dura lego saxis Lilybeia caecis. Hinc Drepani me portus, & illaetabilis ora Accipit. Heic, pelagi tot tempestatibus actus, (Heu! ) genitorem, omnis curae casusque levamen, Amitto Anchisen. Haec Aeneas in urbe Carthagine apud Didonem narrat. unde discedens, quum Italiam classe peteret, tempestatibus ab instituto cursu ad eadem Siciliae litora abre20 ptus est. Hinc ita poëta Aeneid. lib. V:

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
