Latin
LILYBE
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 238
Unproofread scanNot analysed yet
Drepanum verò quomodò intra sexennii spatium, (tot enim fuêre anni à primi belli Punici anno primo ad istius A. Atilii Calatini consulatum) flagrante tum maximè in hisce insulae oris bello, in tantam magnitudinem excrescere potuit? Munitissimum tamen jam tum fuisse locum, dubitare haud licet, quando contra potentissimi hostis vim exstructus fuit ab Amilcare. Posterioribus verò temporibus inter nobiliores totius insulae connumeratum fuisse urbeis, patet cùm ex proximè perscriptis verbis, tùm ex Tabulâ itinerariâ; ubi primariae urbis signo exhibetur. Caeterùm urbis extimae parti adjacet ἡ Πέλειας νῆσος, id est, COLVMBARIA insula. Zonaras, tomo 11: Οἱ δὲ ὑπατοι, κέτιλλος μὲν Καικίλιος περὶ τὸ Λιλυβαῖον ἦν, Νουμέριος δὲ Φάβιος τῷ δρεπάνῳ προσήδρευε, καὶ ἐπιβούλευσε τῇ νησίδι τῇ Πελειάδι καλουμένῃ, προκατελημμένῃ παρὰ Καρχηδονίων, στρατιώτας πέμψας νυκτὸς, οἱ τοὺς φρουροὺς κτείναντις, τὴν νῆσον εἶλον. ὁ μαθὼν Ἀμέλκας, ἔωθεν τοῖς διαβεβηκοσιν ἐπέθετο· οἷς ἐοκ ἔχων ἀμύναι ὁ φάβιος, τῷ Δρεπάνῳ προσέμιξεν· ὡς ἡ τὴν πόλιν δι ἐρημίαν αἱρήσων, ἢ τῆς νήσου τὸν Ἀμίλκαν ἀπάζων· καὶ ὑνύσθη τὸ ἐν. φοβηθεῖς γὰρ ὁ Ἀμίλκας, ἀνεχώρησεν εἰς τὸ τεῖχος. καὶ ὁ φάβιος τὴν Πελειάδα κατέσχε, καὶ τὸ μεταξὺ ταύτης καὶ τῆς ἡπείρου στενὸν καὶ τιναγῶδες τυγχάνον συγχώσας ἡπείρωσε, καὶ ρᾶον προσεπολέμει τοῦ τείχους, ἐκεῖ ἔντος ἀσθενεστέρου. Hoc est: Consulum alter Caecilius Metellus ad Lilybaeum fuit; alter Numerius Fabius Drepanum obsedit; &insulae Columbariae, quam Carthaginienses praeoccupaverant, est insidiatus, missis noctu militibus: qui; occiso praesidio, insulam occuparunt. Hoc audito, Amilcar manè contra illos profectus. quibus quum opem ferre Fabius nequiret, ipsum Drepanum adgressus est: ut aut opidum per ducis absentiam caperet, aut illum ab insulâ abstraheret. Horum alterum ei successit. quidpe Amilcar, territus eâ re, intra muros se recepit: Fabius verò Columbariam tenuit. &spatium interjectum, angustum ac palustre, adgeribus continenti Insula haec exigua, junxit. ita facilior facta oppugnatio, quum ibi murus esset infirmior. seu scopulus, extremo urbis in mare excursui ab austro objectus, etiamnunc vulgò vocatur La Columbara. in quo arx munitissima, ac penè inexpugnabilis. Porrò Drepano post mille circiter passuum planitiem imminet ab oriente aestivo ERVX MONS. in quo olim OPIDVM eodem nomine, &TEMPLVM VENERIS ERYCINAE, omnium totius insulae celeberrimum. Plinius, lib. 111, cap. VIII: Selinùs opidum. Lilybaeum ab eo promontorium: Drepana; mons Eryx: opida, Panormum, Solùs Himera. Servius in suprà scriptum locum Virgilii, Aeneid. lib. III: Drepanum civit. ais est ante pedem montis Erycis. Virgilius, Aeneid. lib. XII: