# Sicilia antiqua 243

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, 243. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/243
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/243

ἐντυχὼν δὲ τούτοις Αἰνείας αἰδρασι, φιλοφροιεῖφρόνεῖ] ἀὐτοὺς, καὶ κατασκεύαε) ἀὐτοῖς πόλεις Αἴγεσταν καὶ Ἔλυμα [scribe, Ἐρυκα] καὶ ἔινα καὶ μοῖραν τῆς ἑαυου στρατιαξς ἐν τοῖς πολίσμαζινὑπολείπεται. Τεκμέρια δὲ τῆς εἰς Σικελοὺς Αἰνείου τι καὶ Τρώων ἀφίζεως πολλὰ μὲν καὶ ἄλλα, περιφανέστατα δὲ τῆς Λινειάδος Ἀφροδίτης ὁ βωμὸς ἐπὶ τῇ κεφαλῇ τοῦ Ἐλύμου lege ex Polybio, ἐπὶ τῇ κορυφῇ τοῦ Ἔρυκος] ἰδρυμένος, καὶ ἱερὸν Αἰνείου ἰδρυμένον ἐν Αἰγέσῃ· τὸν μὲν αὐτοὺ κατασκευάσαντος Αἰνείου τῇ μητρὶ· τὸ δὲ ἰερὸν τῶν ὑπολειφθέντων ὑπὸ τοῦ στόλου, τῇ μνήμη τοῦ σώσαντος σφαξ αἰάθημα ποιησαμένων. Τὸ μὲν δὲ σὺν Ἐλύμῳ καὶ Αἰγέσῳ Τρωικὸν ἐν τούτοις κατέμεινε τοῖς χωρίοις, καὶ διετέλεσαν Ἐλυμοι καλούμενοι· πρόσθεν γὰρ καταὰ τὴν ἀξίωσιν Ἐλυμος, ἀπὸ τοῦ βασιλικοῦ γέρους ὤν. Hoc est: Ad Siciliam ubi perventum est, ad eam insulae partem adpulerunt, ubi sunt Drepana. Heic fortefortunà incidunt in Elymi & Aegesti socios: qui, priores è Troiâ profecti, habitabant circa Crimisum flumen; à Sicanis in partem agrorum admissi, propter Aegesti cognationem & amicitiam; qui in eâ insulâ natus atque educatus fuerat. In hos igitur viros postquàm Aeneas incidit, complexus eos est comiter. conditisque in eorum gratiam Aegestâ & Eryce, exercitus sui partem in his opidis reliquit. Caeterùm documenta Aeneae & Troianorum in Siciliam adventus cùm multa alia sunt, tùm haec luculentissima: nempe Veneris Aeneiae ara, in summo Erycis vertice fundata; & apud Aegestam templum Aeneae dicatum: illa matri erecta ab ipso Aeneâ; hoc in beneficii memoriam servatori suo dicatum ab iis, qui ex classe illic relicti fuêre. Hae igitur fuêre sedes Troianorum, qui cum Aegesto & Elymo profugerunt. adpellatique sunt in universum Elymi; quòd huius propter genus regium maior esset dignatio. Hinc Virgilius, dicto Aeneid. lib. V, de Aeneâ ita loquitur:

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
