# Sicilia antiqua 247

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, LONGVRI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/247
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/247

In dicto sinu Virgilius certamen navium ab Aeneà institutum refert praedicto
Aeneid. lib. V his verbis:
Nec nos obniti contrà nec tendere tantum
Sufficimus. superat quoniam fortuna, sequamur;
Quoque vocat, vertamus iter. nec litora longè
Fida reor fraterna Erycis, portusque Sicanos.
Haec ubi dicta, petunt portus; & vela secundi
Intendunt zephyri: fertur cita gurgite classis:
Et tandem laeti notae advertuntur arenae.
At, procul excelso miratus vertice montis
Adventum sociasque rateis, occurrit Acestes.
Postera quum primo stellas oriente fugarat
Clara dies, socios in coetum litore ab omni
Advocat Aeneas; tumulique ex aggere fatur:
Nunc ultro ad cineres ipsius & ossa parentis
Adsumus, & portus delati intramus amicos.
Ergo agite, & cuncti laetum celebremus honorem.
Poscamus ventos, atque haec mea sacra quotannis
Vrbe velit posita templis sibi ferre dicatis.
Bina boum vobis Troiâ generatus Acestes
Dat numero capita in naveis. adhibete penates
Et patrios epulis, & quos colit hospes Acestes.
Praetereà, si nona diem mortalibus almum
Aurora extulerit, radiisque retexerit orbem,
Prima citae Teucris ponam certamine classis.
Est procul in pelago saxum, spumantia contra
Litora; quod tumidis submersum tunditur olim
Fluctibus, hiberni condunt ubi sidera Cori:
Tranquillo silet; immotâque attollitur undâ
Campus, & apricis statio gratissima mergis.
Heic viridem Aeneas frondenti ex ilice metam
Constituit, signum nautis, pater: unde reverti
Scirent, & longos ubi circumflectere cursus.
Inde ubi clara dedit sonitum tuba, finibus omnes,
Haud mora, prosiluêre suis. X
Tum plausu fremituque virùm studiisque faventum
Consonat omne nemus; vocemque inclusa volutant
Litora, pulsati colles clamore resultant.
Iamque propinquabant scopulo, metamque tenebant,
Quum princeps medioque Gyas in gurgite victor
Rectorem navis compellat voce Menoeten;
Quò tantum mihi dexter abis? huc dirige cursum:
Litus ama; & laeva stringat sine palmula cauteis:
Altum alii teneant. Dixit: sed caeca Menoetes
Saxa timens, proram pelagi detorquet ad undas.

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
