Latin
PORTVS
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 257
Unproofread scanNot analysed yet
Sabinus: Neptunus, Troianis iratus, misit monstrum; quod sibi poscebat per sortem dari cibum humanum. Hippotes, nobilis Troianus, cum filiâ Egestâ aufugit, &in Siciliam navigavit. Ex hac puellâ &Criniso fluvio natus Acestes; qui in insulâ imperavit: à quo Acestani populi dicti. Et in librum V: Aegesta filia fuit Hippotae Troiani. quae posita à patre in naviculâ fuit, ut ferretur, quò fors impelleret. In Siciliam ergo delata, Crimniso regi nupsit; qui amni nomen dedit. ex eo peperit Acesten. De eâdem re ita Lycophron in Alexandrâ.