Latin
PORTVS
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 258-2
Unproofread scanNot analysed yet
ait; Comites senioris Acestae. Verùm haud satis subtiliter heic poëtae interpretatus mihi videtur mentem Servius. namque comes etiam in ipsâ demum insulâ Acestae poterat esse factus Elymus. Virgilius autem disertè &Elymum &Panopen Trinacrios atque Sicanos adpellat. Idem Servius anteà, ubi prima Elymi ab Virgilio fit mentio: Elymus princeps Troianorum; qui dicitur in Siciliâ condidisse civitateis Ascam, Entellam, 40 Egestam. Alii dicunt, eum post incensum Ilium cum Aceste in Siciliam venisse; eique participem fuisse. Alii Anchisae nothum filium tradint fuisse Elymum regem, in Siciliâ genitum, &Erycis fratrem. Et Pompon. Sabinus: Troianus Elymus usque in Siciliam navigavit; ubi sex urbeis condidit. Haud dubium, quin pro sex legendum treis; ut reliqui suptà citati habent auctores. ex 111 facilè fieri potuit VI; incuriâ exscriptoris. Porrò Silius lib. XIIII: Miscuerunt Phrygiam prolem Troianus Acestes Troianusque Elymus; structis qui, pube sequutâ, In longum ex sese donarunt nomina muris. Et posteâ: Venit, ab amne trahens nomen, Gela; venit Alaesa; Et qui praesenti domitant perjura Palici Pectora supplicio; Troianaque venit Acesta. Strabo lib. XIII: Σοφοκλῆς γοῦν, ἐν τῇ ἀλώσει τοῦ Ἰλίου, τὸν Αἰνείαν φησὶ μετ Ἀγχίσου τοῦ πατρὸς