# Sicilia antiqua 262

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, PORTVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/262
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/262

Hinc item est, quòd è diverso trium dictarum urbium origo uni adscribitur Elymo ab Servio ac Pomponio Sabino: qui id haud dubiè & ipsi ex antiquissimorum quorumdam scriptorum habuêre monumentis. nam Thucydides quoque unum dumtaxat memorat Elymum, ducem eorum Troianorum, qui, in universum Elymi dicti, Erycem & Egestam incoluêre urbeis. Apud Servium equidem pro Eryce nominatur Asca nescio quod vocabulum. sed falsum vel corruptum id esse, haud dubitaverim; quando omnes reliqui scriptores in ternario illo urbium numero habent Erycem; 10 nec illud Asca ulli alii in Siciliâ memoratum. Erycem verò sub Aegesti fuisse ditione, Virgilius quoque satis clarè innuit, dicto Aeneid. lib. V, his versibus: Intereà Aeneas urbem designat aratro; Sortiturque domos: hoc Ilium, & haec loca Troiae Esse jubet. gaudet regno Troianus Acestes: Indicitque forum, & patribus dat jura vocatis. Tunc vicina astris Erycino in vertice sedes Fundatur Veneri Idaliae. Hinc etiam posterioribus temporibus in rebus sub Tiberio imperatore gestis ita Tacitus dicto Annal. lib. IIII: Segestani aedem Veneris montem apud Erycem, vetustate de 20 lapsam, restaurari postulavêre. Sed de conditoribus Aegestae sat dictum. Nunc situs quoque eius aperiendus. Itineraria sic habent: Antonini; Tabulae; Drepanis Drepanis Aquis Segestanis, sive Pincianis XIIII. XIIII Segesta Parthenico XII. Hyccara VIII. Panormo XXXVI. XVI. Panormo Strabo, lib. VI: Ἐκ τοῦ Ἰμέρα ποταμοῦ εἰς Παύορμον μίλια λέ. β δὲ λ εἰς τὸ τῶν Αἰγεστέων ἐμ¬30

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
