Latin
263
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 263
Unproofread scanNot analysed yet
id quod liquidò ostendunt sulphureae aquae vicinae, Segestanae à Strabone adpellatae; Herbesus fons propinquus, Segestanis ortus agris Solino; Crinisius fluvius Plutarcho, qui Fluvius frigidus est hodiè, ut diximus; emporium ad oram situm, Segestanorum à Strabone nuncupatum: stupendae praetereà vetustissimi operis ruinae. huc accedit, quòd Ptolemaeus mediterraneam Segestam hoc loci ponit. Et eodem capite postea: Habet adhuc antiquitatis monumenta visu dignissima. urbem enim, quae adscensum habet non difficilem, licet angustum &arte elaboratum, ingredientibus, statim theatrum occurrit semidirutum. fanum quoque intra moenia, prisci operis monumentum, quadratis ex lapidibus, testudinatum ac integrum prope superest: quod in divae Mariae cultum transabiit. caeteraque urbis omnia magnis lapidibus prostrata, ac cisternae plurimae adhuc in dirutis domibus adfectae conspiciunt. Sub urbis verò moenibus dextrorsum, antequàm urbem adscendas, templum est maximum, nullâ penè ex parte violatum, tredecim utrimque sublimibis columnis suffultum; in quo nihil praeter tectum desideratur. Numismata etiam in urbe passim à fossoribus fabrisque caementariis saepenumerò ex aere &argento reperiuntur, Graeca cum inscriptione ZETEZTANQN. Scaturigines aquarum sunt in his agris sulphureae, contra varios morbos vim secum adferentes. Absunt ab urbe, ad aquilonem, mare versus, passus circiter mille balneae: de quibus aquis lib. VI in hunc modum Strabo: Calidarum aquaram scaturigines habet Sicilia multis in locis. è quibus Selinuntiae &ad Himeram sulsae sunt; Segestanae verò potabiles. Quod usu etiam sumus experti. aquae etenim hae, licèt calidissimae sint &sulphureae; quia tamen salis mineram non transeunt, sicut Selinuntiae &Himerenses, si refrixerint, potabiles sunt. Sub his ad jactum fundae ingens lacus calidus est sulphurcus: qui, subitâ eructatione aestuans ac fervens, Herbesus Solino, à nobis Gurgus hodiè adpellatur. Non lacus equidem hic ingens, sed fons magnus est. lacum adpellare si libeat, exigui epitheton ei addendum erit. Haec igitur signa tam clara atque manifesta, dictas ruinas, quae His hoc tempore imminutae sunt, antiquae urbis Segestae esse reliquias, ostendunt. jam adde &Itinerariorum indicium. à Panormo enim ad dictas usque ruinas sive ad aquas calidas hodieque numerantur millia passuum XXXVI. inde verò Drepanum XXIIII. ubi alterum X in utroque itinerario interiisse deprehenditur. Ab opidulo autem sive emporio, quod vulgari nunc adpellatione est Castel à mare, ad Panormum XXXII circiter sunt millia; quae Strabo tradit. quamquàm apud eumdem perperam scripta sint inter dictum emporium &Lilybaeum λη, id est, XXXVIII; quum re verâ sint νῇ, id est, LVIII. qui lapsus librario ex facili nasci potuit. AE. GESTENSIVM igitur, sive SEGESTANORVM EMPORIVM nos unà cum Aretio atque Bonfilio &aliis Siculis scriptoribus credimus esse praedictum Castellum ac mare; quia hoc Segestanorum flumini, de quo mox plura dicemus, proximum. Fazellus cur id emporium longiùs à fluminis ostio in locum removerit, ubi minima adparebant vestigia, equidem miror. Apud Ptolemaeum ita scriptum est: