# Sicilia antiqua 27

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, GIGANTES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/27

Terrestri itinere ad fretum usque eos pervenisse, ipse voluit Thucydides, dum inquit, διέβησαν ἐς Σκελίαν, ὡς λέγεται, ἐπὶ σχεδιῶν, τηρήσαντες τὸν πορθμὸν, κατιόντος τοὸ ἀνέμου· id est; trajecerunt in Siciliam, ut fertur, navigiis extemporaneis sive ratibus, observato, quum ventus posuisset, freto. At terrâ quî potuênre, longinquo illo totius Galliae Italiaeque tractu, per genteis validissimas, Ligures, Tyrrhenos, Vmbros, Siculos, Ausonas, Opicos, Oenotros, in Siciliam usque penetrare? nam hos populos ante bellum Troianum tenuisse Italiam, in descriptione huius regionis ostensum est. Potior itaque fortè fuerit Timaei, Siculi itidem scriptoris, sententia; qui contra τ ἄγνοιαν sive ignorantiam Philisti ἀκριβῶς καὶ πολλοῖς ἀποδειξεζιν, id est, liquidò, exactè, probeque, & multis documentis ostendit, indigenas fuisse primosque Siciliae incolas Sicanos. quod & ipsos jam ante Thucydidem praedicasse Sicanos, ipsemet loco praescripto testis est Thucydides. Addit Diodorus, eodem libro anteà; Τοὺς δὲ κατοικοῦντας αὐτὴν τὸ παλαιὸν Σικανους ἀὐτόχθονας εἶναι, φασὶν οἱ νομιμώτατοι τῶν συγγραφέων. id est; Sicanos, vetustissimos insulae cultores, indigenas esse, scriptorum tradunt probatissimi. Quapropter vereor, ne illa Thucydidis ἀλήθεια ex similitudine vocabulorum Sicoris & Sicanorum sive ab ipso sive ab alio quopiam ante eum scriptore, vanè fabuloseque, pro ingenio ac more gentis, quaesita sit. At tamen, quia de Cyclopibus jam antè probatum, primos hos fuisse insulae cultores; post hos tandem tenuisse eam Sicanos, certum est. Ex Cyclopum eos genere prognatos voluit antiquus cum primis scriptor Demetrius Calatianus. quasi vasta illa priscorum Cyclopum proceritas in iis defecerit. Aliunde, post exstinctos Cyclopas, in vacantem terram novos immigrasse colonos si credas; proximos conterminosque è continenti eam occupasse populos, certum est. nam agros insulae tam feraces neglexisse conterminas Italiae genteis, donec ex Hispaniâ tandem novi venerint coloni, minimè credibile est. At illud si statuatur; multis ante Troianum bellum saeculis eam migrationem factam, necessum est. quidpe Ausones ista Italiae loca, Siciliae contermina, incoluerunt, donec circa annum ante bellum Troianum CCCCxxX (ut ex Dionysio docui in Italiae descriptione) eos expulerunt Oenotri. qui perpetuò eadem tenuerunt etiam post Troiam captam. Apud Virgilium equidem, Aeneid. lib. VIII leguntur ista:

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
