Latin
HYECARA
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 273
Unproofread scanNot analysed yet
cuius ruinae prorsus jacentes adhuc exstant loco Garbolangi vocitato. ubi turris superstructa hodiè est, thynnorumque captura. Perseverat autem prisci nominis id tantummodò vestigium, quòd locus ille Murus Carinis adpellatur; ab antiquo procul dubio derivatum. Vulgò dicitur incolis Muro di Carini: quod haud dubiè ante à dicebant Muro d Iccarinis; id est, Murus Hyccarinorum. De origine antiqui vocabuli sic refert Athenaeus lib. VII: Τίμαιος δʼ ἐν τῇ τρίςκαιδεκάτη τῶν Ἰστοριῶν, περὶ τοῦ Σκελικοῦ πολιχνίου (λέγω δὲ τῶν τκκάρων) διαλεγόμενος, προςἀγορευθηναί φησι τὸ πολίχνιον διὰ τὸ τοὺς πρώτους τῶν ἀνθρώπων ἐλθόντας ἐπὶ τὸν τόπον, ἰχθῦς εὑρεῖν τοὺς καλουμένους ὕκκας, καὶ τούτους ἐγκύους, δι οὖς οἰωνισαμένους τν κκαρον ὁνομάσαι τὸ χῶρίον. Hοc est: Timaeus, Historiar. lib. XIII, de Hyccaris Siciliae opidulo verba faciens, sic adpellatum id tradit, quòd qui primi mortalium in eum locum venerunt, pisceis reperissent hyccas nomine; eosque praegnanteis. quod augurium &omen sequutos, locum nominasse Hyccarum. Porrò AQVAE illae PERTICIANENSES, Antonino in praescripto itinere memoratae, incertum est. Iter ita habet: Ab Tecaris per maritima loca Drepanum usque M. P. XLVI, sic: Parthenico XII. Ad Aquas Perticianenses XVI. Drepanis. XVIII. Fazelli etiam suprà citata sunt ista: A Drepano ad Aegitharsum promontorium, Caput S. Viti hodiè dictum, millia passuum XVIII. à Capite S. Viti ad Castrum ad mare, Segestanum