# Sicilia antiqua 274

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, HYECARA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/274
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/274

XXII, ut referunt Eclogae legationum: o δὲ Πύρῥος ἥκεν ἐπὶ τῶν Πανορμιτῶν πόλιν, ἔχουσαν λιμνα κάλλιστον τῶν κατὰ τὴν Σικελίαν· ἀφʼ οὖ καὶ τὴν πόλιν συμβέβηκε τιτευχέναι ταύτης τῆς προσηγορίας. Id est: Pyrrhus Panormitanorum urbem adgreditur: quae pulcerrimum totius Siciliae portum habet. ex quo & adpellationem istam urbs consequuta est. Hinc etiam posterioris aeyi grammatici & veterum Latinorum auctorum exscriptores Graeco huic vocabulo adspirationem interposuerunt; licet eam Graeca lingva non admittat. Vibius, in Catalogo fluminum: Orethus, Panhormi Siciliae. Apud Plinium, lib. III, cap. VIII: Lilybaeum promontorium, Drepana, mons Eryx: opida, Panhormum, Solûs, Himera. Et consimiliter lib. 1111, cap. V, in descriptione Achaiae: Pan 10 hormus portus. Et eiusdem libri cap. XII, in descriptione Cretae: Opida, Rhythymna, Panhormum, Cyteum. Hinc quoque nostro hoc saeculo inscriptionibus antiquis, in quibus Panormitanorum respublica memorabatur, exscriptores pravè curiosi eamdem adspirationem inseruerunt. Caeterò notandum, vocem hanc Graecam masculini esse generis, quia adjiciebatur substantivo vocabulo ὁ λιμή. Homerus, Odysseae lib. XIII, de Vlysse loquens ad Ithacam delato: Τούνεκ ἀρ ἀλλοείιδεα φαινέσκετο πάντα ἄνακτι, Ἀτραπιτοί τ διήνεκεες, λιμένες τι πάνορμοι. Id est: Proptereà variata videbantur omnia regi; Viae directae, ac portus opportuni. Ad quae ita scholiastes poëtae Eustathius: Πάνορμοι λιμένες, οἱ ἀγχιβαθεῖς· εἰς οὐς διὰ τοῦτο πᾶσα ναὸς καὶ ἐν παντὶ ἀὐέμῳ ὀρμίζεται. Id est: Panormi portus dicuntur, qui sunt profundi. in quos ob id ipsum quaelibet navis quovis vento adpellere potest. Apollonius Ἀργοναυτικῶν lib. I: Ἐνθʼ Ἀργῶ προύτυψεν ἐπεγομένἡ ἀνέμοισι Θρηικίοις· καλὸς δὲ λιμὴν ὑπέδεκτο θέουσαν. Id est: Huc tum Argo navis adpulit, acta ventis Threiciis: pulcerque portus cursu eò contendentem recepit. Ad quae ita Scholiastes: Λιμὴν ὑπέδεκτο.] Παύορμος, λιμὴν τῆς Κιζύκου, οὖ ὁμώνυμος πε.

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
