Latin
HYECARA
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 276
Unproofread scanNot analysed yet
Liparenseis occupasse insulas, ibidem tradit Diodorus; ut &Pausanias, dicto loco in Phocicis. Idem Diodorus lib. IIII: Δωριες ὁ Λακεδαιμόνιος, καταντήσας εἰς Σικελίαν ἔκτισε πόλιν Ἡρακλείαν. Ταχὺ δʼ αυτῆς ἀὐξομένης, οἱ Καρχηδόνιοι φθονήσαντες ἅμα καὶ φοβηθέντες, μή ποτε, πλεῖον ἰσχύσασα τῆς Καρχηδόνος, ἀφέληται τῶν φοινίκων τὴν ἡγεμονίαν, στρατευσαίτες ἐπʼ ἀὐτὴν μεγάλαις δυνάμεσι, καὶ κατὰ κράτος ἐλόντις, κατέσκαψαν. Id est: Dorieus Lacedaemonius, in Siciliam profectus, Heracleam ibi condidit. quae subitis incrementis amplificata, invidiam Carthaginiensibus simul atque metum injecit, ne quando, supra Carthaginis potentiam evalescens, principatum Poenis adimeret. Itaque magnis copiis eam adgressi, vi captam funditus diruerunt. Tum etiam Elymos sive Aegestanos auxilium tulisse Carthaginiensibus, patet ex Herodoti lib. V. Factam eam Poenorum expeditionem circa Olympiadem LXX, suprà lib. 1, cap. XVII, in descriptione Heracleae, ostensum est. Eadem igitur ratio atque causa etiam anteà, circa Olympiadem L, Poenis fuit Graecos ex novissimè conditis opidis Motyâ Panormo ac Solûnte ejiciendi. Hoc sanè omnium certissimum istarum urbium dari potest primordium. illa verò Valgvarnerae, docta magis quàm vera cuivis legenti adparuerit originatio. Celebrem exinde semper 20 fuisse sub Carthaginiensium ditione urbem juxtà ac portum, ex Diodori historiis, quae sunt lib. XI, XIII, XIIII, XXII, &XXIII, perspicitur. Polybius etiam lib. 1, in historiâ belli Punici primi, ita de eâ scribit: Οι δὲ κατασταθέντες ἄρχοντις, Αῦλος Ἀτίλιος καὶ Τναῖος Κορνῆλιος, κατάραντες εἰς Πάνορμον τῆς Σκελίας τριακοσίαις ναυσὶν, ἥπερ ἦν βαρυτάτη πόλις τῆς τῶν Καρχηδονίων ἐπαρχίας, ἐνεχειρησαν ἀὐτὴν πολιορκεῖν. συστησάμενοι δὲ κατα διττοὺς τόπους ἔργα, προσήγάγον τὰς μηχάνας. ῥαδίως δὲ τοῦ παρὰ θάλατταν πύργου πεσοντος, καὶ βιασαμένων ταύτη τῶν στρατιωτῶν, ἡ μὲν καλουμένη Νέα πόλις ἐαλωκει κατὰ κράτος· ἡ δὲ Παλαιὰ προςαγορευομένη, τούτου συμβαντος, ἐκινδύνευσε· διὸ καὶ ταχέως ἐνέδωκὰν ἀὐτὴν οἱ κατοικοῦντες. Id est: Novi consules, Aul. Atilius &Cn. Cornelius, classe navium cec Panormum in Siciliâ adpellunt: eamque urbem, omnium in ditione Carthaginiensium caput, obsidere adgrediuntur. Itaque duobus 3c locis operibus institutis, machinas admovent. Dejectâ non difficulter turri admare sitâ, quum illac irruissent milites, capta est per vim illa opidi pars, quae dicitur Neapolis. Lid est, Nova urbs. nec mediocriter jam illa, quam Palaeam (id est, Veterem] vocant, periclitabatur. itaque deditionem sine morâ opidani fecerunt. Quanto intervallo haud obscura opida, Fanum Dianae &Agathyrnum, de quibus pòst dicetur, antecesserit bello Punico secundo, voluit Silius lib. XIIII, his versibus: ostendere Caetera Elisaeis aderat gens Sicana votis. Mille Agathyrna dedit, perflataque Strongilos austris; Mille Thoanteae sedes Fascellina divae. Tergemino venit numero foecunda Panormos; Seu silvis sectare feras, seu retibus aequor Vertere, seu coelo libeat traxisse volucrem.