Latin
28.1 to 28.4
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 28.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quamquàm ne Siculi quidem Aeneae temporibus ampliùs Italiam incoluerunt. ususque hac etiam in re poëticâ licentiâ Virgilius; quâ res praeteritae pariter atque futurae pro praesentibus ponuntur. Apud Plinium, lib. III, cap. V, quòd in Latio legantur Sicani; vocabulum id est opidanorum, à nescio quo opido derivatum: nisi mendum in eo lateat. Sed de Sicanorum origine primâque sede, quia res planè incerta est, in prolixum trahere disputationem piget. sufficiat, ex hactenus dictis vetustissimos atque primos post Cyclopum genus insulae cultores eos cognovisse. Homerus quòd post Troianum etiam bellum Cyclopas in Siciliâ &Vlyssis cum iis congressum recensuit, poëtarum id fecit praedicto more, praeterita ceu praesentia fingens. At de Sicanis postquàm satis dictum, de SICVLIS nunc dicendum est. Hos Ausones fecit, testibus Dionysio ac Stephano, Hellanicus; duce Siculo ex lapygiâ, Italiae regione, in Sicaniam insulam transgressos. Huic adsensisse videtur Plato; in epistolâ ad Dionis propinquos atque amicos ita scribens: Ἡξει δὲ, ἐάνπερ τῶν εἰκότῶν γίγνηται τι καὶ ἀπευκτῶν, σχεδὸν εἰς ἐρημίαν τῆς Ἑλληνικῆς φωνῆς Σικελία πᾶσα, φοινίκων ἢ Οπικῶν μεταβαλοῦσω εις τνα δυναστείαν καὶ κράτος. Id est; Quantum ex infelicibus praesagiis fas est portendere, universa Sicilia in Graecae lingvae oblivionem lapsura videtur; ad Phoenicum vel Opicorum devoluta potestatem dominationemque. Vbi treis suâ aetate in insulâ ponit genteis; Graecos, Phoenicas, sive Poenos, &Opicos: quorum vocabulo sine controversiâ intellexit Siculos; quando hos nullos nominat. Id autem haud du 20 biè eâ ratione ei factum, quòd, unà cur Hellanico, Siculos existimavit origine Ausonas; hos verò, unà cum Aristotele in Πολιτικῶν lib. VII, atque Antiocho apud Strabonem lib. VI, eosdem quos Opicos; ut in Italiâ ostensum est. At è diverso Philistus apud Dionysium, loco suprà scripto, Siculos fecit Ligures; pulsos Italiâ à Pelasgis atque Vmbris; duceque Siculo, Itali filio, anno ante bellum Troianum LXXX in Siciliam transgressos. cuius opinionem etiam Silius poëta amplexus est.