Latin
C. MAESIO AQVILIO
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 286
Unproofread scanNot analysed yet
Ἀλλως Τὰ ἐν τῇ Σκελία θερμὰ λουτρὰ τῆς Ἰμέρας πόλεως, λέγεται Ἀθηνᾶν ἀναδοῦναι εἰς ἀὐάπαυσιν Ἡρακλεῖ, ἥνίκα ἐκεῖ ἐφανη (τνὲς δὲ νύμφας, ὡς καὶ Πίνδαρος) ἶνα ἀπολούσηται, ὅτε τας Γηρυόνου βοὸς 10 ἀπελαύνων παρεγνετο. λεῖπεται δὲ λέγειν ἀπὸ μέρους αὐτὴν τὴν πόλιν· τóπος γὰρ ἐν ἀὐτῇ τὰ θερ[μὰ λουτρά. Hoc est: Ex hac autem occasione, quòd exsul fuisti, coronatus apud Olympiam &Pythiam atque Isthmum, calidas nympharum aquas in Himerâ extollis gloriâ. Aliter: Calida Himerae urbis in Siciliâ balnea aiunt Minervam aperuisse Herculi in laborum recreationem, quum illuc pervenisset. quidam autem nymphas id fecisse dicunt; ut &Pindarus: uti ablueretur, quum, Geryonis boveis agens, in ea loca pervenisset. A parte autem ipsa urbs significatur. locus quidpe in ipsâ sunt aquae calidae. Falsum hoc esse, disertissimis suprà testatus est verbis Cicero; Himerâ deletâ, inquiens, quos civeis belli calamitas reliquos fecerat, ii sese Thernis collocârant, in eiusdem agri finibus, neque longè ab opido antiquo. Pindari autem aetate Himera adhuc exstabat; quidpe quem circa Olympia 20 dem LXXV floruisse tradit Diodorus dicto lib. XI; Eusebius autem, in Chronico, Olympiadibus LXXIII, &LXXVI. apud Svidam quidem est Ὀλυμπιαὶ ξέ, id est, LXV: sed errorem puto esse vel ipsius Svidae, vel exscriptoris eius; quum scribendum esset οέ, id est, ut Diodorus habet, LXXV. Pindarus igitur per insigniorem Himerensis agri locum ipsam urbem Himeram innuere voluit. CAP. IIII. Cephaloedis sive Cephaloedium opidum. Monalus amnis. Halesa sive Alaesa 30 urbs. Halesus sive Alaesus fluvius. Fons Alaesini agri mirandus. Ipyrrha fons. Opida Calacta &Aluntium. Chyda flumen. Ost Thermas Himerenseis proximè nominatur opidum Κεφαλοιδις, CEPHALOEDIS, sive Κεφαλοίδιον, CEPHALOEDIVM; vulgò nunc etiam Cifalù incolis dictum. Ptolemaeus: Ιμέρα ποταμοῦ ἐκβολαὶ, Κεφαλοιδις. id est: Himerae amnis ostium, Cephaloedis. Plinius, lib. III, cap, VIII: Opida, Panormum, Solùs, Himera cum flavio, Cephaloedis. Strabo, lib. VI: Ἔκ δὲ τῆς Τυνδαρίδος εἰς Ἀγάθυρσον μίλια λ, καὶ τὰ ἶσα εἰς Ἀλαισαν, καὶ πάλιν ἶσα εἰς Κεφαλοίδιον, ταῦτα μὲν πολίχνια· εἰς δʼ Ἰμέραν ποταμὸν ἰή. Hoc 40 est: Ab Tyndaride Agathyrsum usque millia sunt XXX. hinc Alaesam totidem. aliaque inde