Latin
C. MAESIO AQVILIO
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 287
Unproofread scanNot analysed yet
Ex mox: Sed quum demum exile sanè esset opidulum, ruinisque adfectum, &adscensu perdifficile; à Rogerio rege ad angulum rupis translatum est. Vocabulum eius miserè in dictis Itinerariis corruptum est. sed &apud Ciceronem in Verrinis, in vulgatis exemplaribus, legitur opidum Cephaledum, &opidani Cephaleditani. ubi haud dubiè ab ipso Cicerone scriptum fuit Cephaloaedium; &inde opidani CEPHALOEDITANI; qui ipsis Graecis Siciliensibus fuerunt Κεφαλοιδιται. Sic &Priscianus grammaticus, lib. 11: A Caralibus, Caralitanus, à Taurominio, Taurominitaniis; Cephaloedio, Cephaloeditanus; à Drepano, Drepanitanus. Silio Italico Graecâ formatione litus ad hoc opidum dicitur Κεφαλοιδιας, CEPHALOEDIAs ora. Verba eius lib. XIIII haec sunt: Quaeque procelloso Cephaloedias ora profundo Coeri leis horret campis pascentia cete. Quae ita interpretatur praedicto loco Fazellus: Campi Cephaloeditani marinis fluctibus