# Sicilia antiqua 287

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, C. MAESIO AQVILIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/287
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/287

Ex mox: Sed quum demum exile sanè esset opidulum, ruinisque adfectum, & adscensu perdifficile; à Rogerio rege ad angulum rupis translatum est. Vocabulum eius miserè in dictis Itinerariis corruptum est. sed & apud Ciceronem in Verrinis, in vulgatis exemplaribus, legitur opidum Cephaledum, & opidani Cephaleditani. ubi haud dubiè ab ipso Cicerone scriptum fuit Cephaloaedium; & inde opidani CEPHALOEDITANI; qui ipsis Graecis Siciliensibus fuerunt Κεφαλοιδιται. Sic & Priscianus grammaticus, lib. 11: A Caralibus, Caralitanus, à Taurominio, Taurominitaniis; Cephaloedio, Cephaloeditanus; à Drepano, Drepanitanus. Silio Italico Graecâ formatione litus ad hoc opidum dicitur Κεφαλοιδιας, CEPHALOEDIAs ora. Verba eius lib. XIIII haec sunt: Quaeque procelloso Cephaloedias ora profundo Coeri leis horret campis pascentia cete. Quae ita interpretatur praedicto loco Fazellus: Campi Cephaloeditani marinis fluctibus

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
