# Sicilia antiqua 291

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, HALESVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/291
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/291

Vitra Alaesam fuit opidum, quod à loco, in quo situm, Graecis dicebatur Καλὴ CALACTA opidum. ἀκτὴ, & contractè Καλακτὴ, CALACTE, id est, Pulcrum litus. Romanis usurpatum fuit CALACTA; ut è Ptolemaeo patet; qui id, ut multa alia per Italiam Siciliamque loca, Romanum in modum formavit Καλάκτα. Meminêre eius Herodotus, Cicero, Diodorus, Ptolemaeus, Athenaeus, Itineraria Romana, atque Priscianus. Athenaeo, lib. VI; memoratur Καικίλιος ὁ ρήτωρ, ὁ ἀπὸ Καλῆς ἀκτῆς· id est; Caecilius rhetor, à Calacta, sive à Pulcro litore. Apud Ciceronem in Verrinâ actione 111 ita legitur: Calatinis quamobrem imperasti anno tertio, ut decimas agri sui, quas Calatae dare consveverant, Amestrati M. Caesio decumano darent? Ipsa Amestrati memoratio, quod propinquum hisce locis opidum fuit, vulgò nunc Mistretta dictum, satis apertè testatur, legendum esse Calactinis & Calactae: qui genitivus est casus ab nominativo Calacta. Apud eumdem auctorem, in Verrinâ IIII, memoratur Expolemus Calactinus. pro quo alia exemplaria corruptam vocem habent, ut suprà, Calatinum; alia Gelastinum. Apud Diodorum quoque, lib. XII, quum Καλὴ ἀκτὴ bis nominetur locus, tamen opidani inde eodem libro posteà leguntur Καλλατῖνει, pro Καλακτῖνοι, ut mox videbimus. Apud Priscianum, lib. II, haec sunt: Praeneste, Praenestinus; Calate, Calatinus; Calacte, Calactinus. Scilicet, quia aliud in mediterraneis Siciliae fuit opidum Καλατὴ, Calate; sive Γαλατὴ, Galate; unde Plinio sunt opidani mediterranei Galatini: natus hinc exscriptoribus Ciceronis Diodorique est error, uti Calatinos pro Calactinis praedictis locis scripserint. A Calacta igitur opidani dicebantur Καλακτῖνοι, CALACTINI; testibus, Cicerone, Diodoro, atque Prisciano. Atque ita idem vocabulum scripsisse puto Ciceronem in Familiar. epist. lib. XIII, epist. XXXVII; ubi, quemadmodùm in Verrinis, Calatinum legitur, & Calatinorum. In Antonini Itinerario omnium pessimè legitur opidi vocabulum Galeate; & in nonnullis exemplaribus Calcate. Situm eius ita recenset Ptolemaeus: Ἀλαισα, Καλάκτα, Χύδα ποταμεῦ ἐκβολαὶ, Ἀλέντιον, Ἀγάθυρνον. Id est: Alaesa, Calacta, Chydae amnis ostium, Alontium, Agathyrnum. Itineraria sic habent: Tabulae; Antonini; Cephalecto Cefalodo Halesa XVIII. XXVIII. Alesa Calacte Galeate XII. XXVI. VIIII. Sol: sapre Agatinno XII. XX. Agantinno

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
