# Sicilia antiqua 293

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, ALVNTIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/293
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/293

ALVNTIVM opidum. usurpari potuit Graecis. Opidani inde dicuntur Ciceroni HALVNTINI, sive, ut alia habent exemplaria, ALVNTINI. qui Graecis fuêre Ἀλουιντῖνοι, & Ἀλοντῖνοι. Apud Stephani epitomatorem, in vocabulo Ἀπλλωνία, ubi complureis fuisse Apollonias ostendit, ita scriptum est: ζ, πλησίον Λεοντίνων καὶ Καλῆς ἀκτῆς. id est: Septima, contermina Leontinis & Calactae. Satis absurdè; quum longissimè à Calactâ dissiti sint Leontini, in orientali insulae latere. Tu ergò lege, Ἀλοντῖνων, sive Ἀλουνεῖνων, id est, Aluntinorum. Situm eius in litore ita indicat Plinius, dicto lib. III, cap. VIII: Cephiloedis, Aluntium, Agathyrnum, Tyndaris colonia.

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
