Latin
3.5 to 3.8
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 3.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Olim verò, quum omnes forent exitus obturati, qui foras pertinerent, ignis ac ventus, à terrâ contenti, vehementeis ediderunt motus; quibus loca illa concussa &vi ventorum quasi subruta, tandem concesserunt; perruptaque utrinique mare admiserunt, cùm hoc, tum quod ibi est inter reliquas insulas. etenim Prochyta Pithecusae, Capreae, Leucosia, Sirenes, &Oenotrides, partes sunt continentis avulsae. Nonnullae etiam insulae ex ipso mari emerserunt: sicuti etiam nunc multis in locis evenit. Quae namque in alto sitae sunt mari; eas, probabile est, ex profundo sursum esse egestas. at quae ante promontoria jacent, ac freto à continente dirimuntur; eas, maximè credibile est, ab eâ esse abruptas. Ergo, quod Sallustius, &,hunc fortasse sequutus, Seneca, constare liquidò adfirmarunt, Mela ferri, ait; Strabo verò quosdam, diligentiùs seriusque rem examinanteis, exemplis tantùm aliarum insularum &nonnullis rationibus probabile reddere voluisse, tradit. Argumenta, quibus eamdem rem hoc nostro saeculo probare voluit eximius Siciliae auctor Thomas Fazellus, adducit ista: Huius quidpe loci ea procul inspicientibus est natura, ut sinus maris, non transitus, adpareat: quò quum navigatur, discedes re ac sejungi Siciliae &Italiae promontoria videntur, quae juncta adparebant, &olim fuerant. Freti praetereà, quod inter Pelorum, Siciliae promontorium, ac Scyllaeum Italiae vicinum opidum, interjacet, in mediis praesertim locis, nusquàm LXXX passus profunditas ipsa excedit; prout plumbeo XXX librarum perpendiculo probatum, &eius fundi ima area lapidosa tota comperta est. Haec autem modica maris tam saevi &aestuosi altitudo, isthmo ibi aliauando fuisse locum, manifesto est indicio. Scopulos insuper non paucos in hoc imo freti profundo Messanenses ac Brutii, qui nauticam exercent, subaquaneos sedato mari se vidisse pluries, adfirmant. Ex ipsius etiam Siciliae parte, primùm terrae humilitas, deinde arenae, per loca Peloro vicina passim jacentes, facilem eius rei conjecturam praebent. Contrà quoque ex ipsius continentis parte sublime est saxum, ubi Scyllaeum opidum situm est; locus, tum poëtis celeber, tùm nautis maximè formidatus. quod saxum humilem à tergo, alluentibus undis, in formam chersonesi, tellurem habet; quam Anaxilas, Rheginorum tyrannus, erecto muro munivit; quo &sibi navale strueret, &piratis navigandi per euripum facultatem interciperet. Praealtae quoque illae atque praecipites Scyllaeo marique proximo imminentes rupes significare videntur, Siciliam fuisse ab Italiâ sive magno aliquo terrae motu sive vi currentis recurrentisque maris, diremtam.