Latin
30.1 to 30.4
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 30.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Pheraemon &Androcles Siciliae regiones à freto ad Lilybaeum usque obtinebant. Huius alioquin insulae terras ad ortum Solis spectanteis Siculi, ad occasum Sicani ineolebant. inter quos populos ingens hactenus dissensio erat. at Aeoli filiis ultro, ob celebrem parentis in deos pietatem &ipso10 rum modestiam, parebant. Xuthus porrò Leontinorum terram, Xuthiam ab eo dictam, rexit. &Agathyrnus eius agri, qui nunc Agathyrnensis vocatur, rex exsistens, opidum de suo nomine Agathyrnum condidit. Astyochus Liparae dominium obtinuit. Omnes itaque, pietatem genitoris imitati, magnam sibi laudem comparavêre. quumque ad multas aetates per successionem Aeoli progenies principatum gessisset, tandem, ad regium dominatum evecta, in Siciliâ defecit. Post hos Siculi ad optimum quemque imperium detulerunt. Sicani verò de summâ rerum idisceptantes, ad longum tempus civile inter se bellum gesserunt. At Eustathius, Dionysii περιηγητοῦ commentator, locastem non Italiae partem, sed ipsam insulam tenuisse, nescio ex quibus veterum monumentis tradit. Ἡ Σικελία, inquit, χερρόνησος ποτὶ ἦ συνεχὴς καταὰ ἰσθμὸν τῇ τῶν Αὐσόνων γῇ. ⟨εισμοῦ δέ τνος, ὡς εἰκὸς, ἐξαισίου συμπεσόντος, καὶ F 20 ἰσθμοῦ διασόντος, εἰσπεσεῖν φασι τὴν παρίσθμιον θάλασσαν, καὶ μεσολαβήσασαν θέσθαι νῆσον τὴν Σικελίαν, οὐ πολὺ διὰ τοῦτο τῆς χέρσου διέχουσαν. ὅθεν καὶ μόθος φέρεται, τὸν Ποσειδῶνα, οια ἐπιστατοῦντα τοῖς σεισμοῖς, ἀποτομεῖν τὸν ἰσθμὸν Ἀονίῳ πολυγλώχινι σιδήρῳ, καὶ παρεισταγαγεῖν τὴν ἑκατίρωθεν ζωννυουσαν ἀὐτὸν θάλασσαν· καὶ οὕτω νῆσον ποιῆσαι τὴν τέως χερρόνησον, χαρίζόμενον ἱόκαστῳ, τῷ τοῦ Αἰόλου παιδι, ὡς ἄν ἔχοι ταύτὴν οἰκεῖν ἀσφαλῶς. Hoc est: Sicilia olim peninsula erat; cohaerens per isthmum Italiae. ingenti autem terrae motu facto, isthmoque discisso, irrupisse aquor aiunt, quod isthmum adluebat; cinctuque suo insulam effecisse Siciliam, haud procul à continenti disjunctam. unde fabula fertur, Neptunum, qui motibus terrae praeesti, abscidisse isthmum Aonio multas cuspides habente ferro; &induxisse mare, quod isthmum utrimque cingebat: atque ita ex peninsulâ effecisse insulam; gratificantem Iocasto, Aeoli filio, quò is securè ac tutò eam inhabitare posset.