Latin
SICVLI
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 30.9
Unproofread scanNot analysed yet
Inde per Leontinum pergens campum, pulcritudinem eius admiratur: &; ob exhibitos sibi honores, singulari homines favore complexus, aeterna suae illic praesentiae monimenta reliquit. Peculiare autem quidpiam illi apud Agyrinensium urbem obvênit. Verùm haec de Hercule meritò inter μυθολογικὰ primi aevi recensenda sunt. quorum apud alias quoque genteis pariter omneis reperiuntur similia. Nomina istorum ducum sive heroum in Graecum postmodò vertêre sermonem Graeci insulae cultores: vel etiam ipsi Sicani; postquàm universa insula, ut auctor est loco suprà scripto Diodorus, in Graecam lingvam transiit.