Latin
302.5 to 302.8
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 302.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Factum hoc Olympiadis xcvi anno 111; annis xxxIII pòst, quàm ab Atheniensibus simul atque Rheginis Mylae captae fuêre. Mansisse hinc sub eorumdem Messanensium ditione, ex Theophrasto disco; qui scholam Aristotelis Olympiade CXIIII in se suscepit. Verba eius Histor. plantar. lib. VIII, cap. 111 haec sunt: Αέγεται δὲ καὶ ἐν Σκελίᾳ τῆς Μεσσηνίας ἐν τὰῖς καλούμεναις Μύλαις, ταχεῖαν τνα γίνεσθαι τὴν τελείωσιν τῶν ὅψιων. 40 Id est: In Siciliâ quoque apud Mylas, Messanensis agri opidum, celerem quamdam fieri serotinorum consummationem aiunt. Caeterò PORTVM fuisse ad Mylas, supra è Scylace cognovimus. De eodem ita Silius lib. XIIII: Et justi quomdam portus, nunc litore solo Sul sidium infidum fugientibus aequora, Mylae. Portus is seu statio navium ad dextrum sive orientale peninsulae est latus. Arx posteà belli ac praecipua fuêre sedes Sex. Pompeio Mylae adversùs Augustum. quo tempore etiam maximè nobilitatae sunt clade navali, quam Pompeius ab Augusto ad portum eius opidi accepit; ut auctores sunt, Appianus, Bellor. civil. lib. V, &Dio lib. XLVIIII; &item Velleius Paterculus lib. 11, his verbis: Navalisproelio apud 50 Mylas, ductu Agrippae, pugnatum prosperè. Et Svetonius Tranquillus in Augusto: Pompeium inter Mylas &Naulochum superavit. FONS memoratur mirandae condicionis in Mylensi agro, Plinio lib. XXXI, cap. 11II: In Siciliâ, inquit, circa Messanam &Mylas hieme in totum inarescunt fontes; aestate exundant, amnemque faciunt. De hoc ita Fazellus, dec. 1, lib. VIIII, cap. VIII: Id &nos usiu venire didicimus. juxta lacum enim, quem Pantanum adpellant, à Mylis passuum millia duo Alessanam versùs recedentem, puteus est aedi divae Mariae à Planâ &à Buschetto adpellatae propinquus, qui per hiemem totus exsiccatur; per aestatem verò aquis abundat. In eodem Mylensi agro ὁ Λόγγανος πεταμὸς, LONGANVs amnis, memoratur Polybio ac Diodoro. quorum ille lib. 1. de Hierone, Syracusanorum rege, ita narrat: Ἐξάγει στρατιὰν, ὡς ἐπὶ τους βαρβάρους τοὺς τὴν Μεσσήνὴν κατασχόντας.