# Sicilia antiqua 303.5-8

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, 303.5 to 303.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/303.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/303.5

Πέρων δʼ ἔχων τοὺς φυγάδας Μεσσήνης σʼ συσρατεύοντας, διαφόρους ταῖς αὐδρείαις καὶ ἀρεταῖς, προσθεὶς ἀὐτοῖς ἄλλους ὑ ἐπιλέκτους, προσέταξε τὸν πλησίον λέφον τὴν ὀνομαζόμνον Θώρακα περιελθεῖν, καὶ τοῖς πολεμίοις κατὰ νώτου προπεσεῖν· αὐτὸς δὲ τὴν δύναμιν ἑκταξας, κατὰ στόμα ἀπήντα. γνομένης δὲ περὶ ῥεῖθρον ἱππομαχίας, ἅμα καὶ τῶν πεζῶν παραταζεως τοῦ βασιλέως προκατίληφότων ὀφρύν τνα περὶ τὸν ποταμὸν, καὶ τὴν εὐκαρίαν τοὸ τόπου πλεονεκτούντων, μέχρι μέν ἔνος ἰσόρροπος ἦν ὁ κίνδυνος. οἱ δὲ ἐπὶ τὴν λόφον διελθόντις, ἐπέρραξαν παραδόξως τοῖς Μαμερτίνοις· καὶ νεαλεῖς οντις, τοὺς κάμνοντας τῇ μάχῃ ῥαδιως αὐήρουν. Id est: Mamertinos in angustum coegit locum. quidpe ad Siculum mare propinquum Messanae Tauromenitanorum tenebat urbem; ad Tuscum verò, Tyndaritanorum opidum. In Messanensem itaque agrum irruptione factâ, ad Loetanum amnem consedit. Huic objecerunt copias suas Mamertini. duce Cio. qui, distributis in ordinem copiis, amnem transire conatur. At Hiero, CC exsules Messanenseis in commilitio habens, fortitudine strenuisque factis praecellenteis; quibus alios CCCC ex delectu adjungit: vicinum montem Thoracem eos circumire jubet; ita, uti hostibus à tergo incumberent. ipse, disposito in ordinem exercitu, à fronte occurrit. Equestri igitur proelio apud flumen commisso, quum pedestris miles jussu regis tumulum quemdam occupasset, locique opportunitate praevaleret; certamen in aequilibrio ad tempus erat. mox, qui ad montem transierant ex inopinato Mamertinos adorti, quòd recentes erant, pugnâ defessos haud difficulter conficiebant. Geminae quum sint ad Pelorum sive Chalcidicum jugum fauces, per quas Messanam exercitus ex insulâ adgredi possint, Taurominitanae alterae, alterae Mylenses; ut lib. 1, cap. VI, docui: Hiero per Mylenseis suum ducere exercitum instituit. ideoque à sinistris per Centuripa opidum, quod hodiè vulgò vocatur Centorve, Aetnam praetergredi voluit. Longanus igitur ille in Mylensi campo amnis nullus alius esse potest, quàm qui à sinistro sive occidentali Mylarum latere vulgari nunc adpellatione accolis dicitur Fiume di Castro reale. In dictis verò Excerptis legationum quum innumera vocabula miserè ac mirificè vitiata sint, quae viri docti nuper emendarunt; istam etiam vocem Λοίτανον Polvbii vocabulo Ἄογγανον haud temerè praetulerim. Caeterùm quum praedicto Mylensi campo continui immineant montes;

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
