Latin
THORAX
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 304
Unproofread scanNot analysed yet
PHACELI NAE, &NAVLOCHVS, opida. quemque montem, ut Aetnam, Erycem, &alios, non modò colleis humilioreis adpellat λόφους. Τὸ φαλάκριον ἄκρον, PHALACRIVM promontorium, quod Ptolemaeus Mylas inter &Pelorum promontorium recenset, nullum aliud esse potest, quàm quod, XI circiter millia à Peloro distans, vulgari nunc incolis vocabulo dicitur Capo di Rasiculmo. hoc quidpe unum maximè prominet in mare: &Ptolemaeus inter Pelorum &Phalacrium X circiter facit passuum millia. Inter Phalacrium promontorium &Mylas duo recensentur antiquis auctoribus loci: quorum alter τὸ Ἀρτεμίσιον, id est, DIANAE FANVM dicebatur; alter ὁ Ναύλοχος, NAVLOCHVS; sive, plurali numero, οἱ Ναύλοχοι, NAVLOCHI: &neutro genere, τὸ Ναύλοχον, NAVLOCHVM; sive, plurali numero, τὰ Ναύλοχα, NAVLOCHA. Appianus, Civil. bellor. lib. V: Μύλας δʼ ἔτι καὶ τὰ ἐκ κυλῶν ἐπί τε Ναυλόχους καὶ Πελωριάδα τὰ παράλια ἅπαντα φρουραὶ Πομπηίου κατεῖχον. Id est: Mylas &omnem hinc ad Naulochos &Pelorum maritimam oram Pompeius etiamtum tenebat praesidiis. Svetonius, in Augusto: Pompeium inter Mylas &Naulochum superavit. Apud Dianae fanum, quod medio erat situ, factam esse eam pugnam, pòst ex Dione patebit. Silius, lib. XIIII, ubi Siciliae populos atque urbeis recenset, quarum aliae Romanorum aliae Carthaginiensium bello Punico secundo sequebantur parteis, ita Caetera Elisaeis aderat gens Sicana votis. canit: Mille Agathyrna dedit, perflataque Strongylos austris; Mille Thoanteae sedes Fascélina divae. Non Herbessos iners, non Naulocha pigra pericli Sederunt. Quaenam ista fuerit Thoantéa diva Fascelinâ sede, docet Hyginus; &ex hoc Servius atque Pompon. Sabinus, ad Virgilii commentantes verba, quae Aeneid. lib. sunt huiusmodi: Sangvine placastis ventos &virgine caesâ Quum primùm Iliacas Danai venistis ad oras: Sangvine quaerendi reditus; animâque litandum Argolicâ.