Latin
314.6 to 314.8
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 314.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
quidpe Σικελοὺς adpellasse Graecos scriptores ipsos Siciliae insulae indigenas; Σικελιώτας autem, transgressos in eam ex Graeciâ Graecos colonos, suprà 30 lib. I, cap. 11, docuimus. ex his vero Ἔλλησι Σικελιώταις, sive, ut Romani adpellarunt, Graecis Siciliensibus, quum ultra Agrigentinos uni incoluerint ad Africum mare Selinuntii, ad Tuscum Himerenses; ultra horum fineis Phoenicibus cum Carthaginiensibus Motyam, Panormum, ac Solûntem, Elymis verò Erycem, Egestam, atque Entellam, postrema versùs Solis occasum insulae opida tenentibus: nullum Selinuntiis Himerensibusque per praedictum opidum Halycias fieri potuit iter, Syracusas cum exercitu tendentibus. Quapropter nihil certius, quàm corruptum id esse Ἀλικυκαίων vocabulum; quemadmodùm de voce Κεντόριπας jam anteà docui: restituendumque esse in genuinum illud Ἀγυριναίων, id est, Agyrinensium: quorum fines Centuripinorum agro fuêre conter mini. Atque hanc correctionem firmat illa quoque Diodori historia de Campanis militibus, qui, ex occidentali insulae parte Syracusas à Dionysio vocati, per eosdem Agyrinensis opidi fineis iter fecerunt. Sed &Carthaginiensis exercitus posteà ex eâdem insulae parte profectus, eâdem hac per Agyrinensem agrum viâ Syracusas contendit. sic quidpe narrat Diodorus eodem lib. XIIII posteà: Μάγων μὲν οῦν διὰ Σκελῶν πορευθεῖς, καὶ τὰς πλείστας πόλεις ἀποστήσας τοῦ Λιονυσίου, κατεστρατοπέδευσεν ἐν τῇ τῶν Ἀγυρινάίων χώρᾳ πρὰ τὸν Χρύσαν ποταμὸν, ἐγγὺς τῆς ὁδοῦ τῆς φερούσης εἰς Μοργαντίναν. του γὰρ Ἀγυριναίους οὐ δυνάμενος εἰς συμμαχίαν προσλαβέσθαι, τῆς εἰς τοῦμπροσθεν ἐπέστη πορείας, ἀκούων τους πολεμίους ἐκ Συρακουσῶν ὤρμηκεναι. Id est: Mago itaque per Siculorum fineis iter faciens, urbeis plerasque à Dionysio alienavit; ac tandem in Agyrinensium agro, ad Chrysam flumen, juxta viam qua Morgantinam itur, castra posuit. quum enim Agyrinenseis in societatem pellicere aut cogere non potuisset; ulteriùs progredi desiit; quia hostem jam è Syracusis contra se tendere audiebat. Sed de Agyrio opido liactenus satis. CAP. VII. Enna urbs. Pergus sive Pergusa lacus. Plutonia specus.