Latin
CRETENSES
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 32
Unproofread scanNot analysed yet
Ὀ Δαίδαλος δʼ εἰς Κάμικον σώζεται Σκελίας
Τοῦτον καὶ Μίνως ἐκζητῶν ἥλθεν εἰς Σκελίαν.
Τπὸ τῶν θυγατέρων δὲ θνήσκει τῶν τοῦ Κωκάλου,
Ζεμα θερμὸν περιχεθεὶς, καὶ πραύτικα ψύξας.
Hoc est:
Daedalus in Camicum evadit Siciliae.
Hunc &Minos insequens venit in Siciliam.
Vbi à filiabus occiditur Cocali;
Aestu calido circumfusus, statimque frigefactus.
Hac igitur occasione CRETENSIVM nonnulli facti sunt Siciliae incolae. quod
Silius etiam tradit, &item Solinus. Huius verba ex cap. XI jam anteà citavimus
ista: Sicaniae diu ante Troiana bella Sicanus rex nomen dedit; advectus cum amplissimâ Iberorum manu. Post Siculum, Neptuni filium, in hanc plurimi Corinthiorum, Argivorum, Iliensium, Soriensium, Cretensium, confluxerunt. Silius lib. XIIII ita canit: