Latin
32.1 to 32.4
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 32.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
οὐ μὴν ἀλλ οἱ κατὰ τὴν Σκελίαν Κρήτις μαὰ τὴν Μίναος τιλευτὴν ἐστασίαζαν διὰ τὴν ἀναρχίαν. τῶν δὲ νεῶν ὑπὸ τῶν περὶ τὸν Κώκαλον Σκανῶν ἐμπυρισθεισῶν, τὴν μὲν εἰς τὰς πατρίδας ἐπάνοδον ἀπέγνωζαν κρίναντες δʼ ἐν τῇ Σικελίᾳ κατοικεῖν, οἱ μὲν ἔνταῦθα πόλιν ᾧκίζαν, ἦν ἀπὸ τοῦ βασιλέως ἀὐτῶν Μίνωαν ὡνόμαζαν· οἱ δὲ διὰ τῆς μεσογείου πλανηθέντις καὶ καταλαβέμενοι χωρίον ἐχυρὸν, ἔκτιζαν πόλιν, ἦν 1ο ἀπὸ τῆς ἐν τῇ πόλει ῥεούσης πηγῆς ὡνόμαζαν Ἐγγυον. ὕστερον δὲ καταὰ τὴν τῆς Τροίας ἄλωσιν Μηριόνου τοῦ Κρητὸς προσενεχθεντος τῇ Σικελίᾳ, προσεδέξαντο τοὺς καταπλεύζαντας Κρήτας, διὰ τὴν συγγένειαν, καὶ τῆς πολιτείας μετίδωκεν. Hoc est: Daedalus in Cretam elapsus, quum in magna propter artis gloriam admiratione esset, in regis quoque Minois amicitiam venit. Quum autem, ut tritus fabularum sermo habet, uxor Minois Pasiphae tauri amore insaniret, machinâ vaccae instar constructâ, ad explendam Pasiphaae libidinem operam locavit. Narrant enim, solenne fuisse anteà Minoi, pulcherrimum ex omni armento taurum Neptuno consecratum offerre: quum verò insigniter formosus tum fortè exstitisset, deteriorem eius loco victimam Deo factum esse. quo facto Neptunum, Minoi iratum, conjugem regis infatuasse amore tauri. quae per artificium Daedali tauro supposita, celebrem in fabulis Minotaurum peperit. Et posteà: At verò Daedalum aiunt, ubi de minis regis, quòd vaccam condidisset, inaudivit, iram Minois veritum, auxilio reginae, quae navigium ei ad fugam suppeditaverat, clam ex insulâ discessisse; fugae comite adsumto Icaro. cum hoc ad insulam quamdam, in alto mari sitam, delatum esse. in quam ubi temerè exscensum parat juvenis, in mare delapsum interiisse: à quo &Icarium mare &insula Icaria denominata fuit. Daedalum verò, relictà hac insulâ, in Siciliam transmisisse; eoque loci adpulisse ubi Cocalus imperabat. hunc, benignè Daedalum susceptum, ingenio &celebritate viri adductum, praecipuum sibi amicum fecisse. Ac deinde: Daedalus itaque multum temporis apud Cocalum atque Sicanos consumsit: &apud omneis ob excellentiam artis in magnâ fuit auctoritate atque honore singulari. Mox: Caeterùm Minos, rex Cretensium, qui mari tum potens erat, quum de Daedali in Siciliam fugâ cognovisset; bellum insulae facessere decrevit.