# Sicilia antiqua 32

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, CRETENSES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/32

Ὀ Δαίδαλος δʼ εἰς Κάμικον σώζεται Σκελίας
Τοῦτον καὶ Μίνως ἐκζητῶν ἥλθεν εἰς Σκελίαν.
Τπὸ τῶν θυγατέρων δὲ θνήσκει τῶν τοῦ Κωκάλου,
Ζεμα θερμὸν περιχεθεὶς, καὶ πραύτικα ψύξας.
Hoc est:
Daedalus in Camicum evadit Siciliae.
Hunc & Minos insequens venit in Siciliam.
Vbi à filiabus occiditur Cocali;
Aestu calido circumfusus, statimque frigefactus.
Hac igitur occasione CRETENSIVM nonnulli facti sunt Siciliae incolae. quod
Silius etiam tradit, & item Solinus. Huius verba ex cap. XI jam anteà citavimus
ista: Sicaniae diu ante Troiana bella Sicanus rex nomen dedit; advectus cum amplissimâ Iberorum manu. Post Siculum, Neptuni filium, in hanc plurimi Corinthiorum, Argivorum, Iliensium, Soriensium, Cretensium, confluxerunt. Silius lib. XIIII ita canit:

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
