# Sicilia antiqua 323

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, 323. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/323
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/323

Ex his igitur adparet, vocem πάγος omnibus partibus ac numeris Ennaeo potiùs colli excelso & undique praerupto convenire, quàm Aetnae monti altissimo, & ex latissimis longeque diffusis radicibus immenso tractu paullatim in summum cacumen adsurgenti. nam ipsum pratum, ex quo rapta sit Proserpina, in loco edito & undique abrupto fuisse, testatur Diodorus dicto lib. V. Γενέσθαι, inquit, μυθολογοῦσι τῆς Κόρης τʼ ἀρπαγὴν ἐν τοῖς λειμῶσι τοῖς κατὰ τὴν Ἔνναν. ἔστι δὲ ὁ τόπος οὗτος πλησίον μὲν τῆς πόλεως, ἴοις δὲ καὶ τοῖς ἄλλοις ανθεσι παντοδαποῖς εὑπρεπὴς καὶ θέας ἄξιος. κ. Ἐστι δὲ ὁ προειρήμένος λειμὼν, ἄνωθεν μὲν ὁμαλὸς καὶ παντιλῶς εὖυδρος, κύκλῳ δʼ ὑψηλὸς, καὶ πανταχόθεν κρημτνῖς ἀπότομος· ἔχει δὲ καὶ πλησῖον ἄλση καὶ λειμῶνας καὶ παραδείσους, καὶ περὶ ταῦτα ἔλη, καὶ σπῆλαιον εὐμέγεθες, ἔχον χάσμα καταγεον, πρὸς τὴν ἄρκτον νενευκός· δὲ οὐ μυθολογοῦσι τὴν Πλούτωνα μετʼ ἄρματος ἐξελθόντα, ποιήσασθαι τὴν ἀρπαγὴν τῆς Κέρης. Id est: Raptam fabulantur Proserpinam in vicinis Ennae pratis. qui locus prope urbem est, violis aliisque florum generibus renidens ac spectatu dignus. Et mox: Est pratum id in summo dorso planum & irriguum; circùm verò circa altum & undique praeruptum. in propinquo etiam lucos & prata habet, paradisosque; & circa haec lacus, & vastam quamdam specum; in qua hiatus est subterraneus, septemtrionibus obversus: per quam Plutonem curru ad abripiendam Proserpinam exisse fabulantur. Verùm Cicero, dictâ Verrinâ IIII, locum raptus ita describit: Enna, ubi ea gesta esse memorantur, est loco praecelso atque edito: quo in summo est aequata agri planities, & aquae perennes. tota verò urbs omni aditu circumcisa atque dirupta est: quam circa lacus lucique sunt plurimi, & lectissimi flores. propter est spelunca quaedam, conversa ad aquilonem, infinita altitudine: qua Ditem patrem ferunt repentè cum curru exstitisse; abreptamque ex eo loco virginem secum absportasse. Et Aristotelis verba ex libro de Mirandis haec fuêre citata: Ἐν τῆς Ἐικελίας τῇ καλουμένῃ Ἔννη σπήλαιόν τ λέγεται εἶναι, περὶ ὁ κύκλῳ πεφυκέναι φασὶ τῶν τι ἄλλων αἰθέων πλῆθος ἀνὰ πᾶσαν ὤραν, πολὺ δὲ μάλιστα τῶν ἴων ἀπέραντόν τνα τόπον συμπεπληρῶσθαι. διὰ δὲ τούτου τοῦ χάσματος ἀσυμφανῆς ἐστιν ὑπόνομος· καθʼ ὃν φασι τὴν ἀρπαγὴν ποιήσασθαι τὸν Πλούτωνα τῆς Κόρης. Id est: Apud Siciliae urbem Ennam specus dicitur esse, circùm quam cùm aliorum florum copia omni anni tempore crescat, tùm verò violis immensum terrae spatium obtegatur. Sub hoc autem hiatu obscurum quoddam antrum latet; quo Pluto egressus Proserpinam abripuisse fertur. In eamdem mentem & Solinus quoque dicto cap. XI: Heic campus Ennensis, in floribus semper & omni vernus die. quem per demersum est foramen; quo Ditem patrem, ad raptus Liberae exeuntem, fama est, luce hac usum. Ovidius verò dicto Fastor. lib. 1111 ita canit:

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
