Latin
329.4 to 329.7
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 329.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
VIII: Hyblenses, Herbitenses, Herbessenses, Herbulenses, Halycienses, Hadranitani, Imacarenses, Ichanenses, Ietenses, Mutustratini, Magellini, Murgentini, Mutycenses, Menanini, Naxii, Noaeni, Petrini, Paropini. Apud Ciceronem licèt quaedam exemplaria habeant in dictâ actione 111 Acharenses, &actione V in Leonte Megarensi; tamen alia exemplaria iisdem locis habent Imacharensis, &in Leonidâ Imacharensi. Vnde ex utroque tandem auctore liquet, apud Ptolemaeum quoque in secundâ syllabâ a esse scribendum Ἰμαχάρα. Fazellus, decad. 1, lib. IIII, cap. 11, Macharam istam Ciceronis, Plinii, ac Ptolemaei, apud Pachynum posuit promontorium; ubi ruinae veteris opidi vulgò incolis etiamtunc dictae sunt Citadella di Machari. Verùm errasse posterioris saeculi huius loci incolas, falsoque ruinas eas interpretatos esse Imacharam urbem quosdam viros literatos, qui id incolarum persvaserunt simplicitati, praeter suprà citatam Ptolemaei auctoritatem, Cicero quoque adfirmaverit; apud quem, dictâ Actione 111 haec leguntur: Herbitensis ager, Ennensis, Murgentinus, Assorinus, Imacharensis, Agyrinensis, ita relictus erat ex maximâ parte, ut non solùm jugerum, sed etiam dominorum multitudinem quaereremus. Aeinensis verò ager, qui solebat esse cultissimus, &,quod caput est rei frumentariae, campiis Leontinus, sic erat deformis atque horridus, ut in uberrimâ Siciliae parte Siciliam quaereremus. Reliqua ista opida omnia (nam Murgentium circa Symaethi fuisse ostium, mox ostendetur) quum inter se fuerint contermina, de Imacharâ quoque idem colligere licet. Imacharam itaque, simul ex hoc Ciceronis documento simul ex praedictâ Ptolemaei locatione inter Centuripas &Capytium, idem esse censeo opidum, quod nunc vulgari dicitur incolis vocabulo Traina. Fallitur vehementer Fazellus, decad. 1, lib. X; ubi hanc urbem veteri jurisconsulto Vipiano Traianopolim esse docet. Verba jurisconsulti in Digestor. lib. XL, tit. XV, qui est De Censibus, haec sunt: Est &in Ciliciâ Selinûs, &Traianopolis. Vbi Fazellus legit, in Siciliâ. verùm fallitur, ut dixi, vehementissimè. quidpe eo titulo gentium longissimè ab Italiâ Siciliâque dissitarum recenset colonias jurisconsultus, Syriae, Palaestinae, Daciae, Bithyniae, Ponti, Ciliciae. in hac verò fuit Selinûs, urbs maritima; teste Ptolemaeo. de qua ita ex Dionis libro quadragesimo octavo Xiphilinus, in vitâ Traiani: Καὶ ἐς Σελινοδντα τῆς Κιλικίας ἐλθὼν, ἦν δὴ καὶ Τραιανοδ πόλιν καλοῦμεν, ἐξαίφνης ἀπέψυξε. Id est: Tandem Selinuntem, Ciliciae urbem, delatus, quam &Traianopolim