# Sicilia antiqua 33-2

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, HELTMI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/33-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/33-2

HELTMI sive ELYMI. Adeò jam antiquissimis illis Herodoti temporibus haec de Cretensium in Siciliâ colonis narratio incerta atque controversa fuit. Caeterùm apud Iustinum, lib. IIII, sic scriptum est: Siciliae primò Trinacriae nomen fuit. posteà Sicania cognominata est. Haec à principio patria Cyclopum fuit: quibus exstinctis, Cocalus regnum insulae occupavit. Post quem singulae civitates in tyrannorum imperium concesserunt: quorum nulla terra feracior fuit. Horum ex numero Anaxilaus justitiâ cum caeterorum crudelitate certabat.

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
