# Sicilia antiqua 33.1-4

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, 33.1 to 33.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/33.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/33.1

nulli. Proinde vocem istam Eteretum ita emendo; Duxerat & Cretum non fausta ad bella cohorteis. Corruptum vocabulum hoc esse, ne mirum sit: quando & mox infrà Ennaeis legitur vitiata vox pro Aetnaeis; ut infrà suo loco ostendetur: & suprâ etiam est Sicano, 20 pro Sicani. Scio equidem alios heic legere; Mox. accola Minos, Dux Eteocretum non fausta ad bella cohortans, Daedaleam repetit pennam. At hi nimis multa commutant; orationemque non modò imperfectam, sed & parum aptam reddunt. Minoem anno XII ante bellum Troianum in Siciliâ interiisse, in Eusebii Chronico adnotatum reperio; ubi ita scriptum: Μίνως ἐπὶ Σκελίαν στρατεύζας διὰ Λαίδαλον, ἀὐαιρεῖται ὑπὸ τῶν Κωκάλουθυγατέρων. Quae ita interpretatur Hieronymus: Minos in Sicilia adversùm Daedalum arma capiens, à filiabus Cocali occiditur. Sub hoc igitur tempus Sicilia novos istos ex Cretâ colonos accepit. At è diverso Strabo, nescio quos auctores sequutus, Cretenseis tradit post mortem Cocali, relictâ Siciliâ, in Italiâ sedeis posuisse. Verba eius lib. VI, ubi de origine Tarentinae urbis tractat, haec sunt: Hκον οὖν σύν φαλαύθῳ οἱ Παρθενεῖαι· καὶ ἐδέξαντο ἀὐτοὺς οἱ τι βάρβαροι καὶ οἱ Κρῆτες, οἱ προκατασχόντες τὸν τόπον. τούτους δʼ εἶναί φασι τοὺς μετὰ Μίνω πλεύσαντας εἰς Σκελίαν, καὶ μετὰ τὴν ἐκείνου τελευτὴν, τὴν ἐν Καμικοῖς παρὰ Κωκάλῳ συμβᾶζαν, ἀπάραντας ἐκ Σκελίας, κατὰ δὲ τὸν ἀὐάπλουν δεῦρο παρωσθέντας· ὧν τινας ὕστερον πετῇ περιελθόντας τὸν Ἀδρίαν μέχρι Μακεδονίας, Βουδείους προσαγορευθήναι. Ἰάπυγας δὲ λεχθὴναι πάντας φασὶ, μέχρι τῆς Δαυνίἄς, ἀπὸ Ἰἅπυγος, ὃν ἐκ Κρήσσης γυναικὸς Δαιδάλῳ γνέσθαι φασὶ, καὶ ἡγήζασθαι τῶν Κρητῶν. Id est: Huc itaque adpulsi cum Phalantho Partheniae, à Barbaris simul & Cretensibus, qui loca ista occupaverant, recepti sunt. Hi fuisse feruntur, qui cum Minoè in Siciliam navigaverant, quo in Camicis apud Cocalum vitâ functo, è Siciliâ discesserant: tempestatibusque huc adacti fuêre: quorum nonnulli Adriaticum sinum terresti itinere circumgressi usque ad Macedoniam processisse, ac nomen Budeorum tulisse feruntur. Iapygas autem dictos tradunt omneis illos, ad Dauniam usque, ab lapyge; qui, ut ferunt, Daedalo è Creßa muliere natus, ductor Cretensium fuit.

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
