Latin
33.5 to 33.6
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 33.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Non tantùm contraria haec narratio illis, quae à Diodoro, Silio, &Solino referuntur; sed etiam eâ parte haud modicè absurda, ubi ductor navigantium è Siciliâ Cretensium dicitur fuisse lapyx, filius Daedali; cuius causâ ®e suo &patriâ privati erant. At apud Herodotum, antiquissimum rerum auctorem, haec leguntur: Λέγεται γὰρ Μίνω κατὰ ζήτησιν Δαιδάλου ἀπικομενον ἐς Σκανίην, τὴν νῦν Σκελίὴν καλευμένην, ἀποθανεῖν βιαίῳθανάτῳ· ἀνὰ δὲ χρόνον Κρῆτας θεοῦ σφε ἐποτρύναντος, πάντας, πλὴν Πολιχνιτέων τε καὶ Πρασίων, ἀπικομένους στολῳ μεγάλωἐς Σικανίὴν, πολιορκέειν ἐπ᾽ ἔτια πέντε πόλιν Κάμικον. τίλος δὲ, οὐ δυναμένους οὗτι ἐλεῖν οὗτε πραιθνεῖν, λιμῷ συνεστεῶτας, ἀπολιπόντας οἴχεσθαι. Hoc est: Aiunt Minoem, quum, Daedalum vestigans, in Sicaniam, quae nunc Sicilia dicitur, pervenisset; vi eius vitae allatâ, occubuisse: interjecto autem deinde tempore, omneis Cretenseis, exceptis Polichnitensibus &Prasiis, divinitus instinctos, cum magnâ classe in Sicaniam trajecisse, &quinquennio obsedisse opidum Camicum: ad extremum verò, quum neque expugnare eam possent, neque diutiùs manere; quòd fame enecarentur; eâ relictâ, abiisse. Quò locorum abiverint, non addit. Haud dubiè tamen, in Cretam rediisse, intellexit.