Latin
HADRANVM
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 331-2
Unproofread scanNot analysed yet
HADRANVM opidum. HADRANI sanum. ram atque imperitè, ut pleraque alia, inter Catanam &Tauromenium posuerit; ut supra, dicto lib. 1, cap. X, ostensum est. Caeterùm à quibus mortalibus &quo tempore cùm ab initio conditum fuerit id opidum, tùm post Hieronis eversionem restitutum, (quod factum patet ex Plinii Ptolemaeique commemoratione) incertum est. Ἀδρανον πόλις, HADRANVM opidum, Diodoro, Silio, Plutarcho, atque Stephano memoratum, vulgò nunc dicitur Aderno, ad radices Aetnae VII circiter millia passuum ab Centuripis positum. Opidani inde sunt Diodoro, Plutarcho, ac Stephano Ἀδρανῖται, Hadranitae.