Latin
334.4 to 334.7
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 334.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
qui, quoniam ad primum terrorem atque exspectationem non protinus invaserant Athenienses; quotidiè magis magisque animis confirmabantur: &,quia, dum oram illam praeterveherentur, longiùs ab ipsis ire conspecti erant, profectique adversùs Hyblam expugnare eam nequiverant, eo vehementiùs illos contemnebant: postulabantque à ducibus, ut se Catanam ducerent; quandoquidem hostis in ipsos non iret. Eamdem historiam breviter sic refert Plutarchus in Nicia: Πρῶτον μὲν ἀπωτάτω τῶν πολεμίων ἐκπεριπλέων Σικελίαν, θάρσος 30 ἕδωκεν ἀὐτοῖς· ἐπείτα προςβάλων τβλη, πολιχνίῳ μικρῷ, καὶ πρὶν ἐλεῖν ἀποστὰς, κομιδῇ κατεφρονήθη. καὶ τέλος εἰς Κατανὴν ἀπῆλθε, πράξας οὐδὲν ἢ καταστρεψάμενος τὴν κκαρα, βαρβαρικὸν χωριον. Id est: Ac primùm, dum litora Siciliae longissimè ab hostibus circumvehitur, animum iis dedit. mox, quòd obsederit Hyblam, exiguum opidulum, &priusquàm id ceperit, abscesserit, maiorem in modum est despectus. tandem Catanam se recepit, nullâ re gestâ, nisi quòd Hyccara, barbaricum opidulum, excidit. Patet ex istâ historiâ, maritimam fuisse hanc Hyblam; quam Geleatin adpellat Thucydides. Maritima autem nulla fuit, nisi quae, inter Syracusas ac Leontinos sita, posteà etiam Megara adpellata est; ut dicto lib. I, cap. XI, docuimus. In cognomine eius auctores, ut suprà perspectum, variant. nam Stephano dicitur Γαλεῶτις, GALEOTIS; Thucydidi Γελεᾶτις, G. ELEATIS; Pausaniae Τερεᾶτς, GEREATIS. Barbarum id quia fuit vocabulum, Graecâ lingvâ in eam terminationem formatum; facilè crediderim, jam tum ab ipsis incolis variantibus liquidis λ &ę usurpatum fuisse. In primâ autem syllabâ usurpatum etiam fuisse α, &in tertiâ ω, ut Stephani epitomator refert, Ciceronis comprobat auctoritas: apud quem in lib. 1 de Divinatione ita legitur: Dionysii mater, eius, qui Syracusiorum tyrannus fuit, ut scriptum apud Philistum est, quum praegnans hunc ipsum Dionysium alvo contineret, somniavit, se peperisse Satyriscum. Huic interpretes portentorum, qui Galeotae tum in Siciliâ nominabantur, responderunt, ut ait Philistus, eum, quem illa peperisset, clarissimum Graeciae diuturnâ cum fortunâ fore. Hinc ipse quoque Stephani epitomator alibi: Γαλεῶται, ἔθνος ἐν Σκελία, ἀπὸ Γαλεοῦ, τοῦ οῦ Ἀπόλλωνος, καὶ Θεμιστοῦς, τῆς 50 θυγατρὸς Ζαβίου, τεὸ βασιλέως τῶν τπερβορεων. Τινὲς δὲ, δτι Παλεῶται μάντεων εἶδος Σκελῶν. Id est: Galeotae, gens quaedam in Siciliâ, ab Galeo, Apollinis filio, &Themistò, Zabii Hyperboreorum regis filiâ, oriunda. Quidam autem Galeotas vatum genus in Siciliâ esse tradunt.