Latin
335.1 to 335.3
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 335.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Hiblam itaque Maiorem ego eodem situ fuisse judico, ubi nunc celebre conspicitur opidum, vulgari vocabulo Paderno, ab Hadrano iiii millia passuum, à Catanâ XVIII circiter dissitum. Atque huc etiam quadrat historia T. Livij; cuius verba lib. XXVI haec sunt: Post profectionem ex Siciliâ Marcelli, Punica classis octo millia peditum, tria Nimidarum equitum, exposuit. Ad eos Murgentinae desciverunt terrae. sequutae defectionem carum Hybla &Magella sunt, &ignobiliores quaedam aliae. Murgentia quidpe, ut mox ostendetur, haud ita procul ab Hyblâ sita fuit, circa ostium Symaethi amnis. Opidani ab Hyblâ istâ maiore dicuntur Thucydidi ac Stephano, locis praescriptis, rβλαῖοι, Hyblai: Latinis verò auctoribus, Ciceroni in Verrinâ 111 ac Plinio lib. 111, cap. VIII, sunt HYBLENSES. At quando haec Hybla ἐς ἅπαν ἔρημος, id est, in totum deserta facta sit, incertum est. nam Ciceronis ac Plinii Hyblenses utrùm Maiores sint, an verò Heraei, aequè in ambiguo est. Apud Ptolemaeum, in mediterraneis Siciliae urbibus legitur Ὑβλα, Hybla; quae ex situ cognoscitur esse Heraea. praeter hanc verò alia illic legitur urbs, variante vocabulo in variis exemplaribus, modò Ὑδια, Hydia, modò Yδρα, Hydra dicta. quibus vocabulis nulla umquàm urbs in Siciliâ alii memorata fuit auctori. Ego utrumque nomen corruptum esse censuerim ab genuino Yβλα. quod opidum illud est, quod modò in Catanensi agro exposuimus. nam tertia illa Galeotis sive Megarensis Hybla, τὰ Μέγαρα, Megara, adpellatur Ptolemaeo. Caeterùm MAGELLA ista urbs Livii, Fazello videtur esse id opidum, quod MAGELLA inter Meneum &Caltagironem urbeis vulgari nunc incolis vocabulo dicitur Mun- opidum. cellino: scilicet, quia à Magellâ Plinio lib. III, cap. VIII, opidani in mediterraneis dicuntur MAGELLINI. Sed id opidum longiùs ab Hyblâ ac Murgentiâ cissitum est, quàm uti harum defectioni sese adjungere potuerit; utique, quum intercesserint Leontini, Menenii, atque Ennenses, praeclarae tunc civitates. Est hodiè locus, inter Hyblam &Ennam, haud procul dextrâ Chrysae ripâ situs, vulgari vocabulo La Citadella, antiquae urbis reliquias continens.