Latin
HELTMI
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 34
Unproofread scanNot analysed yet
Compendium hoc est omnium hactenus enarratarum rerum nimis compendiarium; eoque satis vitiosum. neque enim statim post Cyclopas exstinctos Cocalus rex fuit; neque toti insulae imperitavit; ne toti quidem, si Diodoro credimus, Sicanorum genti, in occidentaleis insulae parteis à Siculis compulsae: neque post Cocalum continuò ex14 ortae sunt Graecorum in singulis civitatibus tyrannides; ex quarum numero fuit Messana, Anaxilai imperio subjecta. Ipse Trogus, cuius epitomator est Iustinus, haud dubiè omnia ista longè aliâ pleniorique serie enarraverat. De Graecorum coloniis antequàm dicamus, de Elymis primùm sermo expediendus erit. Ἔλυμοι, ELYMI, sive, uti alii scribunt, cum adspiratione, Ἔλυμοι, HELYMI, Hellanico apud Dionysium, ut suprà intellectum est, traduntur priùs sedeis habuisse in Italiâ: atque inde ab Oenotris, anno ante bellum Troianum LXXXVI pulsos in Siciliam trajecisse. E diverso ipse Dionysius, &cum eo Thucydides, Lycophron, Pausanias, Virgiliusque &Silius ac Solinus, Troiâ captâ eos deducunt Troianos. Thucydidem, Pausaniam, Silium, atque Solinum jam anteà au 20 divimus. Apud Lycophronem Alexandra ita vaticinatur: Ἀλλοι δʼ ἐνοικήζουσι Σκανῶν χθόνα Πλαγκτοὶ μολόντες, ἔνθα Λαομέδων τριπλας Ναύταις ἔδωκε φοινοδάμαντος κύόρας, Ταῖς κητοδόρποις συμφοραῖς δέδηγμένος, Τηλοῦ προθεῖναι θηροὶν ωμησταῖς βορὰν, Μολόντας εἰς γὴν ἔσπερον Λαιστρυγόνων ὥ που συνοικεῖ δαψιλης ἐρημία. αὶ δʼ αὖ παλαιστοῦ μητέρος Σηρυνθίας,