# Sicilia antiqua 345

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, ERGETIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/345
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/345

111, perperam ita exposuit: Fontem esse in agro Leontino, Lycum nomine, nobis hodiè incompertum, lib. XXXI, cap. 11 Plinius tradit: qui adeò pestilens est, ut, si quis ex eo potaverit, tertio die emoriatur. Verùm quid Plinius intellexerit, patet ex Antigoni libro de Mirandis; ubi ita scriptum est: Ἔν δὲ τῇ Λεοντίνων, ἰστορεῖν Αύκον, τοὺςʼ ὀνομαζομένους [Κρατῆρας] αὐαζεῖν μὲν ὡς θερμότατον τῶν ἐψομένων, τας δὲ πηγὰς ἔχειν ψυχρὰς· τῶν δὲ πλησιαζόντων αὐτοῖς, τὸ μὲν ὀρνίθων γένος ἀποθνήσκεῖν εὐθὸς, τοπς δὲ αὐθρώπους μαὰ τρίτὴν ἡμέραν. Id est: In Leontinorum autem agro, tradore Lycum, (Crateras, quos vocant, adeò effervere, ut elixorum nihil sit calidius; fonteis autem habere frigidos. si qua avis adpropinquet, statim; sin homo, tertio post die mori. Nempe haec est illa aqua, de qua ita Vibius, in Catalogo fontium: Menais, Leontinorum; per quem cives eius loci timent jurare. Vnde etiam liquidò adparet, inserendam esse lacunoso in vulgatis exemplaribus loco vocem Κρατῆρας. Praeter jam memoratos auctores; sic etiam Strabo lib. VI: Οἱ Παλίκοι δὲ κρατῆρας ἔχουσιν αναβάλλοντας ὕδωρ εἰς θολοειδὲς ἀναφύσημα, καὶ πάλιν εἰς τὸν ἀὐτὸν δεχομένους μυχόν. Id est: Palici crateras habent, qui aquas in

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
