# Sicilia antiqua 348-2

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, ERYCES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/348-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/348-2

ostensum, sic cecinit Lucanus lib. VII: Fuganeo, si vera fides memorantibus, augur Colle sedens; Aponus terris ubi fumifer exit, Atque Antenorei dispergitur unda Timavi. At millia passuum sunt inter Aponum & Timavum circiter Xc. Aponus verò, hodieque Abano dictus, 1111 tantùm millia à Patavio distat. Ad eumdem igitur modum Virgilius aram Palicorum circùm Symaethum flumen esse dixit, licèt XII circiter millia passuum interjecta sint. Grammatici posteà poëtae magis spectarunt verba, quàm rem ipsam. unde illud Vibii, in Catalogo fluminum: Simetos, Siciliae, vicinus Palicis. Sic & Pompon. Sabinus; ad praescriptum Virgilii locum commentans: Supra Catanen & Centuripas Symethus fluvius est, in Siciliâ. propè est fabula Palicorum. Et item Servius: Symaethos, fluvius est Siciliae, haud longè ab urbe Catanensi; circa quem sunt Palici dei. Sed Symaethum esse larettam, satis abundeque suprà lib. 1, cap. X, demonstratum est. Caeterùm antiquissima Eryces urbis memoria est illa apud 30 Stephani epitomatorem Philisti; qui circa exitum Dionysii maioris, Syracusanorum tyranni, historias suas conscripsit; teste Diodoro lib. XIIII. Quando & à quibus mortalibus tandem omnis eversa fuerit, nusquàm adnotatum reperitur. CAP. X. Capitoniana, Gelensium Philosophiana, Petiliana, Calloniana, Corconiana; loca incertae condicionis. Opida, Callonia sive Caulonia, Nonymna, Calvisiana, Hybla minor sive Heraea, Acrae, Acrillae, Apollinis Libystini fanum, Inacha, Motyca, Neetum, Casmenae, Cacyrum, Bidos, Echetla, Adryx, Merusium, Talaria, Mactorium. DOrrò itinera à Catanâ Agrigentum versùs apud Antoninum perscripta sunt huiusmodi: ACatinâ Agrigentum, mansionibus nunc institutis, M. P. XCI, sic: Catina Capitonianis XXIIII. Capitonia XXIIII. Philosophianis XXI. Gelasium Filosophianis XXI. Callonianis XXI. XXVIII. Petilianis Corconianis XII. Agrigentum XIII. Agrigentum XVIII. Numeros heic singulorum intervallorum minimè esse corruptos patet primùm ex

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
