Latin
352.1 to 352.4
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 352.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
at eum numerum si verum genuinumque censeas; certè reliqui duo sequentes, ad Acras &Syracusas, falsi sint atque vitiati necessum est. Verùm potior heic sit scriptio exemplaris Neapolitani; quod millia, teste Suritâ, eo intervallo habet XIIII tantùm. unde Hybla Heraa id esse deprehenditur opidum, quod vulgò nunc vocatur in edito colle Ragusa. Huius autem plagia est ad ostium praeterfluentis fluminis, cui vulgare vocabulum Mauli, olim autem erat Hirminium; ut suprà lib. 1, cap. XIIII, docui. Huc quum à suprà dictâ plagiâ Mesopotamii millia sint haud ampliùs XIIII, manifesto inde perspicitur documento, in hoc quoque Antonini itinere ei numero additum posteà per incuriam librarii fuisse alterum X, ut in altero illo itinere inter Calvisiana &Hyblam. Fazellus immeritò suspicatus est, Hyblam hanc esse id opidum, quod inter Terram novam &Licatam opida introrsum hodiè vulgò vocatur Butera, ruinis antiquarum fabricarum nobile: cuius situs suprà scriptis itineribus Tabulae atque Antonini nullo prorsus pacto convenire potest. Caeterùm vetustissima Hyblae huius memoria exstat in Eclogis legationum ex Diodori lib. XXII, ubi ita scriptum est: Καταὰ δὲ Σκελίαν ἥσαν τύραννοι, Ἰκέτας ἐν Συρακούσῃ, φιντίας εἰς Ἀκράγαντα, Τυνδάριος ἐν Ταυροὑδρίῳ, καὶ ἕτεροι τῶν ἐλαττόνων πόλεων. φιντίας δὲ καὶ Ἰκέτας πρὸς ἀλλήλους πόλεμον ἐνστησάμενοι, παρεταξαντο παρὰ τὸν τβλαῖον. Quum innumeris aliis passim scateant dictae Legationum eclogae foedissimis mendis, heic quoque rectè doctissimus earum interpres restituendum censuit, φιντιας ἐν Ἀκράγαντι, καὶ Τυυδαρίων ἐν Ταυρονίῳ. At 20 quid istud praetereà sibi vult τὸν τβλαῖον, vocabulum generis masculini, derivatum ab Tβλα; Certè si id sanum, adjunxisse oportuit huic adjectivo substantivum. Verùm nihil certius, quàm, uti reliqua illa, sic ista etiam corrupta esse immani exscriptorum stupiditate sive imperitiâ ex genuinis παρὰ τὴν τβλαν. Sensus igitur universae orationis hic erit: In Siciliâ tyranni tunc erant, Hicetas Syracusis, Phintias Agrigenti, Tyndarion Tauromenii; urbiumque minorum alii. Phintias autem &Hicetas, conflato inter se bello, ad Hyblam acie instructâ concurrerunt. Nempe, quum alter ab Agrigento adversùs Syracusas, alter ab Syracusis contra Agrigentum, exercitus ducerent; in itinere obviam sibi invicem facti apud Hyblam, infestis aciebus inter se conflixerunt.