# Sicilia antiqua 352.5-7

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, 352.5 to 352.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/352.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/352.5

Factum hoc paullo ante bellum Punicum 30 primum; ut ex iis, quae in iisdem Legationum eclogis praecedunt, colligere est. Caeterùm quando condita fuerit Hybla, incertum est. à Siculis tamen antiquissimis temporibus conditam fuisse, ex suprà scriptis Stephani verbis divinare licet. Porrò αἱ Ἀκραι πόλις, ACRAE urbs, memoratur Thucydidi, Livio, Diodoro, Plutarcho, Ptolemaeo, Itinerariis Romanis, ac Stephano. Opidani inde Stephano dicuntur Ἀκραῖοι, Acrai. at Plinio, lib. 111, cap. VIII, Latinâ formatione sunt ACRENSES. Ipsius opidi vocabulum in Ptolemaei exemplaribus corruptum est Ἀκραίαι· & apud Plutarchum in Dione Μάκραι. in Itinerariis item barbari librarii proe scripserunt g; quum ab agris vocabulum id opi40 do quaesitum putarent. Apud Stephani epitomatorem haec leguntur: Ἀκρα, Ιαπυγίας πόλις, κατα τνας Ὑδροῦσα λεγομένη. δευτέρα ἔστι καὶ ἑτέρα, ἐν ἀὐτῇ ἔχουσα λιύῥα Βρεντησιον. ἔστι καὶ ἐν Ἰταλίᾳ. τρίτη ἔστι Συρακουσίων κτισμα, Εὐβοίας. ἕκτη Σκυθίας. ἐβδόμη Κύπρου. ὀγδόη Ἀκαρνανίας. τὸ θηλυκὸν, Ἀκραία. καὶ τὸ ἐθνικὸν, Ἀκραῖος. Id est: Acra, Iapygiae urbs, quibusdam Hydrusa dicta. secunda est & altera in sese habens portum Brundisium: est etiam in Italiâ. tertia Syracusanorum est opus, Euboeae. sexta Scythiae; septima Cypri. octava Acarnaniae: femininum Acraea: & gentile Acraeus. Locus sanè, praeterquàm quòd ipsius auctoris erroribus conspersus, miserè etiam partim luxatus partim mutilatus est. Ἀκραν Ἰαπυγίαν, id est, lapygium promontorium, in Italiâ intellexit. in eo an opidum fuisse, aut quid tandem dicere voluerit, aut qua ratione Hydrüntem Brundisiumque urbeis ei admiscuerit, planè non liquet: nisi quòd lapygiae peninsulae duae praecipuae fuêre urbes, quarum altera Hydrûs, altera Brundisium, dicebantur; quarum haec etiam portu fuit insigni nobilis. Reliqua verba ita restitui ex parte posse puto: Ἔστι καὶ δευτέρα ἐν Ἰταλία· τρίτη ἐν Σκελία, Συρακουσίων κτισμα· τετάρτη . . . . . . . . πέμπτη Εὐβοίας· ἕκτη Σκυθίας· ἐβδόμη Κύπρου· ὀγδόη Ἀκαρνανίας. τὸ ἐθνικὸν Ἀκραῖος, καὶ τὸ θηλυκὸν Ἀκραία.

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
