# Sicilia antiqua 355.5-6

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, 355.5 to 355.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/355.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/355.5

Loca huius inter Phintiam & Pachynam orae, à quibus plagias ac refugia Antoninus in dicto itinere maritimo cognominavit, fuisse mediterranea, satis ex suprà disputatis patuit. In praedicto igitur itinere, inter plagam Hyblae & refugium Apollinis xx ponit millia; ut omnia eius, quae hactenus reperta, exhibent exemplaria. tot millia hodiè reperiuntur inter ostium Hirminii Hyblensis amnis & litus opido, cui vulgare nunc vocabulum Spaccafurno, proximum. nam intus à dicto amne ad opidum Scicali millia sunt VII: hinc verò Spaccafurnum usque XIIII. TEMPLVM igitur illud APOLLINIS LIBYSTINI apud Pachynum promontorium eodem situ fuisse judico, ubi nunc opidum Spaccasurnum conspicitur, x millia passuum ab extremo Pachyni excursu dissitum. de quo Fazellus, decad. 1lib. X ita scribit: Motysed Ypsa Silio dictum, opidulum cae dextrorsum ad passuum millia VI Spaccafurnus vulgò, Sic sanè satis simpliciter, & subest. cuius in valle, paullo suprà, magnae spectantur ruinae. At Silius nullius opidi, sed sine ullâ demonstratione, opidum istud ex Silio citat. fluminis Hypsae meminit: cuius nominis duo fuerunt inter Pachynum & Lilybaeum amnes; quorum alterum cap. xv, alterum cap. XVIII, libri primi, exposuimus. Verba

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
