# Sicilia antiqua 355

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, TIMPIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/355
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/355

Silii lib. XIIII haec sunt:
Venit ab amne trahens nomen Gela; venit Alaesa;
Et qui praesenti domitant perjura Palici
Pectora supplicio: Troianaque venit Acesta:
Quique per Aetnaeos Acis petit aequora fineis:
Necnon qui potant Hypsam Alabinque sonoros,
Et perlucentem splendenti gurgite Achaten:
Qui fonteis Vagedrusa tuos, & pauperis alvei
Hipparin, ac facilem superari gurgite parco
Pantagiam, rapidique colunt vada flava Simethi.
Apud Spaccafurnum igitur opidum, cùm ex praedictis antiquae urbis ruinis, tùm ex

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
